Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

5. Vexillarii legionum eandem pedaturam accipere debent quam cohors legionaria, quae ad sescentenos homines computatur, causa impedimentorum. Tendere debent in praetentura vel latere praetorii, ut dixeram, super cohortes [ut] primas. Ad vallum, si fieri potest, ideo tendere non debent, quod legatus eorum pariter non sit et si casu ab hoste vallum interruptum fuerit, legio et legatus eorum per vexillarios factum esse contendet.

6. Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere debent et duplam pedaturam recipere quod tentoriis maioribus utantur. Primipilares etiam et evocati in eadem pedatura locum accipiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License