Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-VIII

7. Equites praetoriani latere dextro praetorii, singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si maior numerus fuerit, utputa singulares DC, praetoriani CCC, poterint CL singulares in striga praetorianorum tendere. Ita fiet ut et pari numero dispositi <sint et> decuriones et reliqui principales eorum binos equos possidentes propensius tendant. Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit haesitandum, quoniam officialibus lateri dextro proximis ibi pedatura adsignaretur.

8. Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra laevaque praetorii cohortium a paribus esse debent, loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singulares autem [C] si DCCC aut DCCCC fuerint, pari numero integris strigis lateribus tendere debebunt; si ad D fuerint, [ut] striga eis sufficiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License