Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. IX-X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-X

9. Illud maxime observare debebimus ut latus praetorii non plus quam DCCXX pedes longitudinis accipiat. Ita fiet ut cohortes praetoriae et reliquus numerus qui latere praetorii tendit integris strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quantum ad latitudinem praetorii totius attinet, a CLX ad CCXX potest observari in longitudinem, ut supra dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet secundum praetorium pedes XX et, si res exigit, pedes X sufficient.

10. Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L [ut] ad LXX potest observari, in qua pedatura praefecto praetorio primo loco a via principali adsignari debet. Interposita deinde via cohortes praetoriae et reliquus numerus prout disponi debent [de] libello ostendimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License