Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XV-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XV-XVI

15. Dabimus itaque infra viam principalem legatis pedaturam quod scamnum est appellatum nec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum, quod [non] semper latitudine a pedibus L ad LXXX observari debebit, prout numerus legionum effecerit. In quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent. Similiter tribunis legionum inferius adsignari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo via interposita alae miliariae vel quingenariae, et deinceps; prout quis tendere debebit in forma subiecimus.

16. Nunc, ut suo referam loco, ad alam miliariam. Turmas habet XXIIII, in eis decuriones, duplicarii, sesquiplicarii: idem qui et numerus turmarum est. Alunt equos singuli decuriones ternos, duplicarii et sesquiplicarii binos. Sic super numerum equorum mille, - deductis singulis qui in numerum computantur - , XCVI. Ala quingenaria turmas habet XVI, decuriones et reliqua prout numerum turmarum, amplius equos, ut supra, LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni pedes computantur; mille efficitur <ut> in eo pede praefectus alae pedaturam accipiat et principales eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos pedes et semisses acciperent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License