Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXIII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXIII-XXIV

23. Interim ostendam inceptationem metationis et numeros compositae formae recognoscamus. Admonebimus itaque quis ubi tendere debeat. Lateribus praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani, equites singulares imperatoris, alae miliariae vel quingenariae; si pedatura permiserit, vexillarii et cohortes secundae vel [quinquaginta] peditatae quingenariae super cohortes primas.

24. Praetendunt alae miliariae vel quingenariae, Mauri equites, Pannonii veredarii; classici omnes ideo praetendunt quod ad vias muniendas primi exeunt et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et Pannoniis veredariis operantes proteguntur; qui a cohortibus primis proximi tendere debent, vexillarii legionum; item exploratores in striga cohortis primae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License