Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXV-XXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVI

25. Retendunt cohortes equitatae miliariae vel quingenariae, quarum rationes subieci. Omnis miles provincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta per totam latitudinem hemistrigii, eques autem duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes equitatas ad numerum peditum redigimus ut equitibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus.

26. Habet itaque cohors equitata miliaria equites CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod accipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit eques: fit, dimidia sumpta, ductum quinquies. Sic tractabimus numerum equitum; fit CXX, ducemus quinquies: fit DC. Accedit ex ea cohorte miliaria, detractis equitibus, reliquid peditum DCCLX; fit cum superiore mille CCCLX. Meminerimus itaque ad computationem cohortis equitatae miliariae pedaturam ad MCCCLX dari debeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License