Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXIX-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXIX-XXX

29. Nationes, - Cantabri, Getuli, Palmyreni, Daci, Brittones - , centurias statorum et si quid aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum, <in> retentura ponimus. Camelis cum suis epibatis singulis pedes V adsignabimus. Tendere debebunt, si in hostem exituri erunt, in praetentura iuxta classicos, si ad praedam portandam praesto erunt, intra quaestorium tendere debebunt.

30. Datos itaque numeros, qui infra scripti sunt, sic computabimus: legiones III; vexillarii MDC; cohortes praetoriae IIII; equites praetoriani CCCC; equites singulares imperatoris CCCCL; alae miliariae IIII, quingenariae V; Mauri equites DC; Pannonii veredarii DCCC; classici Misenates D, Ravennates DCCC; exploratores CC; cohortes equitatae miliariae II, quingenariae IIII; cohortes peditatae miliariae III, [miliariae] quingenariae III; Palmyreni D, Getuli DCCCC, Daci DCC, Brittones D, Cantabri DCC; centuriae statorum II.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License