Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXI-XXXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXII

31. Semper numeris acceptis retenturam computare debemus, ut sciamus quot hemistrigia [indemestria] in retentura nascantur. Nunc fit numerus qui retendit XIIIDCXL. Sumo partem dimidiam, ideo quod a paribus tendant [nascantur]; fit VIDCCCXX. Nunc latus praetorii componamus et praetenturam similiter computemus, sicut retenturam fecimus ut sciamus cohortibus legionnariis quid tabulino vel signis dare debeamus.

32. Observare itaque debebimus ut, quotiens tres legiones cum supplementis acceptae fuerint, dimidia pars castrorum DCCXX pedes latitudinis habeat et lateribus castrorum cohortibus tabulino XC, signis CCXL pedes adsignemus ut deducto tabulino cohortium et latitudine viae sagularis, reliqui DC [centum] pedes supersint, ut alae miliariae in praetentura ad pedem tendant. Ut nunc statuamus reliquos pedes [statuamus] DC, explemus latus unum praetorii ut sciamus quot alae in praetentura tensurae sint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License