Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXIX-XL
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIX-XL

39. Item lateri praetorii et retenturae similiter, si quo plus vel minus fuerit, idem observabimus ut praetorium et comitum pedaturam, item quaestorium minuamus vel ampliemus, servatis portionibus latitudinis. Viae autem abesse poterint, si pedatura strictior fuerit, inter cohortes praetorias et alas equitum, ideo quod, disciplinam militarem si observent ita <ut> dico, ad suum quisque numerum coniuncti convenient.

40. Et in retentura qui solent et quinquagenis hominibus per strigas strictius seu laxius tendere, quoniam saepe numeros evenit commutari, tensuram amplius efficiant quam strigae in eandem pedaturam incurrent. Nec plus ex eis deduci debet quam peditatae quingenariae super cohortes primas, et si amplius supersunt ut nec strigam expleant, necesse erit per reliquas strigas, ut dixi, artius tendant. Similiter ut laxius tendant efficitur, quotiens reliquus numerus convenit, ne totius metationis ordo turbetur. Ut retenturae per strigas aequali numero [laxius] tendant, retenturae numerum computatum, ut in praetentura, convenit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License