Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XLV-XLVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLV-XLVI

45. In quantum potui, domine frater, pro tirocinio meo in brevi omnes auctores sum persecutus et quidquid circa compositionem castrorum aestivalium instituerunt, in hoc libello, priusquam numeros instituerem, sub rationem omnia declaravi. Praecepta in omni inceptatione metationis scribendo nullus auctor <in> hunc diem ostendit, propter quod spero sollicitudinem nostram digne tibi placituram.

46. Exposuimus itaque suas species et universum exercitum suis locis constituimus; ostendimus etiam, si necessum fuerit, quis numerus commutari debeat. Quodsi alae in retentura positae fuerint et pedites <in> praetentura sive cohortes equitatae nulla necessitate cogente, sine dubio metatoris imperitiae signum est. Illud plane poterit observari ut, si cohortes equitatae in eo exercitu omnino <non> fuerint, ponamus alas quingenarias lateribus quaestorii ut retentura equitatum habeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License