Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. LI-LII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LI-LII

51. Cervoli trunci ramosi. Ad hos decurritur si soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque lapide mobili satis copiosum vallum extrui potest nec fossa fieri ut non ripae decidant.

52. Quotiens cervoli desunt et est locus suspectior, armorum ordinibus [castrorum] IIII castra muniunt et per singulos ordines vigiliae crebrius ponuntur; et equites alterna vice castra circuire debent. Si in pacato solummodo tuendae disciplinae causa, unus ordo armorum sufficit et vigiliae rarius constituuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License