Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. LV-LVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVI

55. Similiter clavicula circinatur ex linea interiore valli, puncto mediae portae, adaperto circino ad cardinem portae; <ex> eo medio praeter viam circinabis in eandem lineam quae centro serviet. Item puncto manenti adicies latitudinem [ad] valli et iterum circinabis in eandem lineam, ut intrantes semper detecti sint et advenientes in recto cursu excludantur; nomenque ab effectu clavicula trahet.

56. Nam quod attinet ad soli electionem in statuenda metatione, primum locum habent quae ex campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua positione porta decimana eminentissimo loco constituitur, ut regiones castris subiaceant; porta praetoria semper hostem spectare debet. Secundum locum habent quae in plano constituuntur, tertium quae in colle, quartum quae in monte, quintum quae in loco necessario, unde et necessaria castra dicuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License