Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. LVII-LVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LVII-LVIII

57. Praecipue observari debebit via quae lateribus castrorum supersit. Ceterum quocumque latere flumen sive fontem habere debebunt in qualicumque positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus novercae appellantur, omni modo vitari debent: ne mons castris immineat, per quem supervenire hostes aut prospicere possint quid in castris agatur; ne silva celatura hostes adiaceat neve fossa <vel> valles per quas obrepi castris occulte possit; ne vicini fluminis torrentis subita tempestate castra inundata intereant.

58. Meminisse oportet in hostico ascensus valli duplices et frequentis facere et tormentis tribunalia extruere circum portas, in coxis, in loco turrium. Maxime instruendum erit vallum tormentis ab eo latere quo novercae, si vitari non potuerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License