Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.

1. Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit, non scribit.

2. Atque in eodem loco Nigidius: "Hoc" inquit "inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut "vinosus", "mulierosus", "religiosus", significat copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur."

3. Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis "religiosus" pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.

4. Simili autem modo illa quoque vocabula ab eadem profecta origine diversum significare videntur: "religiosi dies" et "religiosa delubra".

5. "Religiosi" enim "dies" dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam "nefastos" appellat.

6. Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum "maiores" inquit "nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus".

7. Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore constituendo "religiosa delubra" dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.

8. Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: ""religiosum"" inquit "est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; verbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae" a "carendo"."

9. Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda:

10. sed dies "religiosi" dicti,
quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus.

11. Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut "vinosus", "mulierosus", "morosus", "verbosus", "famosus", cur "ingeniosus" et "formosus" et "officiosus", quae pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur etiam "disciplinosus", "consiliosus", "victoriosus", quae M. Cato ita figuravit, cur item "facundiosa", quod Sempronius Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: "facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent", cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?

12. Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosast, neque laudabilia neque utilia sunt;

13. ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License