Praefatio
Schemata lexeos sunt et
dianoeas, id est figurae verborum et sensuum, sed schemata dianoeas ad oratores
pertinent, ad grammaticos lexeos. Quae cum multa sint, ex omnibus necessaria
fere sunt decem et septem, quorum haec sunt nomina: prolepsis, zeugma,
hypozeuxis, syllepsis, anadiplosis, anaphora, epanalepsis, epizeuxis,
paronomasia, schesis onomaton, parhomoeon, homoeoptoton, homoeoteleuton,
polyptoton, hirmos, polysyndeton, dialyton.
1.
Prolepsis est praesumptio rerum ordine secuturarum, ut
continuo reges ingenti mole
Latinus
et cetera.
2. Zeugma est unius
verbi conclusio diversis clausulis apte coniuncta, ut
Troiugena interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clari lauros,
qui sidera sentis
et cetera.
3. Hypozeuxis est
figura superiori contraria, ubi diversa verba singulis [quibusque] clausulis
[proprie] subiunguntur, ut
regem adit et regi memorat nomenque genusque
et cetera.
4. Syllepsis est
dissimilium clausularum per unum verbum conglutinata conceptio, ut «hic illius
arma, Hic currus fuit». Hoc schema ita late patet, ut fieri soleat non solum per
partes orationis, sed et per accidentia partibus orationis. Item syllepsis est,
cum singularis dictio plurali verbo adiungitur, ut
sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis.
5. Anadiplosis est
congeminatio dictionis ex ultimo loco praecedentis versus et principio
sequentis, ut
sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens.
6. Anaphora est relatio
eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut
nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate patris summi, qui tela
Typhoea temnis.
7. Epanalepsis est
verbi in principio versus positi in eiusdem fine repetitio, ut
ante etiam sceptrum Dictaci regis et ante.
8. Epizeuxis est
eiusdem verbi in eodem versu sine aliqua dilatione congeminatio, ut
me, me, adsum qui feci, in me
convertite ferrum.
9.
Paronomasia est veluti quaedam denominatio, ut
nam inceptio est amentium, haut
amantium.
10.
Schesis onomaton est multitudo nominum coniunctorum quodam habitu copulandi, ut
Marsa manus, Peligna cohors,
Vestina virum vis.
11.
Parhomoeon est, cum ab isdem litteris diversa verba sumuntur, ut
o Tite tute Tati tibi tanta
tyranne tulisti.
12.
Homoeoptoton est, cum in similes casus exeunt verba diversa, ut
merentes flentes lacrimantes
commiserantes.
13.
Homoeoteleuton est, cum simili modo dictiones plurimae finiuntur, ut
eos reduci quam relinqui, devehi
quam deseri malui.
14.
Polyptoton est multitudo casuum varietate distincta, ut
litora litoribus contraria,
fluctibus undas
inprecor, arma
armis, pugnent ipsique nepotesque.
15. Hirmos est series
orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut
principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum lunae
Titaniaque astra spiritus intus alit
16. Polysyndeton est
multis nexa coniunctionibus dictio, ut
Acamasque Thoasque Pelidesque Neoptolemusque
et cetera.
17. Dialyton vel
asyndeton est figura superiori contraria carens coniunctionibus, ut
ite, ferte citi flammas, date
tela, impellite remos.
|