Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER I

Capp. I-III

I.

1. Etsi [in] negotiis familiaribus inpediti vix satis otium studio suppeditare possumus et id ipsum, quod datur otii, libentius in philosophia consumere consuevimus, tamem tua nos, Gai Herenni, voluntas commovit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa noluisse aut fugisse nos laborem putares. Et eo studiosius hoc negotium suscepimus, quod te non sine causa velle cognoscere rhetoricam intellegebamus: non enim in se parum fructus habet copia dicendi et commoditas orationis, si recta intellegentia et definita animi moderatione gubernetur. Quas ob res illa, quae Graeci scriptores inanis adrogantiae causa sibi adsumpserunt, reliquimus. Nam illi, ne parum multa scisse viderentur, ea conquisierunt, quae nihil adtinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur, nos autem ea, quae videbantur ad rationem dicendi pertinere, sumpsimus. Non enim spe quaestus aut gloria commoti venimus ad scribendum, quemadmodum ceteri, sed ut industria nostra tuae morem geramus voluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re dicere incipiemus, [sed] si te unum illud monuerimus, artem sine adsiduitate dicendi non multum iuvare, ut intellegas hanc rationem praeceptionis ad exercitationem adcommodari oportere.

II.

1. Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum civilem moribus et legibus constitutae sunt, cum adsensione auditorum, quoad eius fieri poterit.

2. Tria genera sunt causarum, quae recipere debet orator: demonstrativum, deliberativum, iudiciale.

3. Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem.

4. Deliberativum est in consultatione, quod habet in se suasionem et dissuasionem.

5. Iudiciale est, quod positum est in controversia et quod habet accusationem aut petitionem cum defensione.

6. Nunc quas res oratorem habere oporteat, docebimus, deinde quo modo has causas tractari conveniat, ostendemus.

III.

1. Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem.

2. Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant.

3. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit conlocandum.

4. Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem adcommodatio.

5. Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis perceptio.

6. Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate.

7. Haec omnia tribus rebus adsequi poterimus: arte, imitatione, exercitatione.

8. Ars est praeceptio, quae dat certam viam rationemque dicendi.

9. Imitatio est, qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse.

10. Exercitatio est adsiduus usus consuetudoque dicendi.

11. Quoniam ergo demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniat, nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii adcommodari, dicendum videtur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License