Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. Utile est ad firmitudinem sedata vox in principio. Quid insuavius quam clamor in exordio causae?

2. Intervalla vocem confirmant; eadem sententias concinniores divisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt.

3. Conservat vocem continui clamoris remissio: et auditorem quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum retinet aut exsuscitat clamore.

4. Acuta exclamatio vocem volnerat; eadem laedit auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius vociferationem quam ad virilem dignitatem in dicendo adcommodatum.

5. In extrema oratione continens vox remedio est voci. Quid? Haec eadem nonne animum vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione causae?

6. Quoniam [res] igitur eadem vocis firmitudini et pronuntiationis suavitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt: cetera suo loco paulo post dicemus.

XXIII.

1. Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est. Eam dividimus in sermonem, contentionem, amplificationem.

2. Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae locutioni.

3. Contentio est oratio acris et ad confirmandum et ad confutandum adcommodata.

4. Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum.

5. Sermo dividitur in partes quattuor: dignitatem, demonstrationem, narrationem, iocationem.

6. Dignitas est oratio cum aliqua gravitate <et vocis remissione.

7. Demonstratio est oratio,> quae docet <remissa voce>, quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit.

8. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.

9. Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pudentem et liberalem potest conparare.

10. Contentio dividitur in continuationem et in distributionem.

11. Continuatio est <orationis enuntiandae adceleratio clamosa.

12. Distributio est in contentione> oratio frequens cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione.

XXIV.

1. Amplificatio dividitur in cohortationem et conquestionem.

2. Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam adducit.

3. Conquestio est oratio, quae incommodorum amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit.

4. Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes divisa est, <et> eae partes ipsae sunt in octo partes alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur.

5. Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissuma et depressissuma voce <uti> conveniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus.

6. Cum autem est in demonstratione, voce paulolum attenuata crebris intervallis et divisionibus oportet <uti,> ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas demonstrabimus, inserere atque insecare videamur in animis auditorum. Cum autem est sermo in narratione, vocum varietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrare videatur. Strenue quod volumus ostendere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut verba item pronuntiationem. Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes de quibus nos narrabimus, diligenter animum advertemus, ut omnium personarum sensus atque animos voce exprimamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License