Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI. De vicissitudinibus temporum IIII.

Temporum autem vicissitudines quattuor sunt: ver, aestas, autumnus, et hiemps. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore, et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant sed currunt, constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis, tempora internos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primus mensis ver novus dicatur, secundus adultus, tertius praeceps, sic et aestas in suis tribus mensibus nova adulta et praeceps, sec et autumnus novus adultus et praeceps. Item hiemps nova adulta et praeceps sive extrema, unde et est illud extremae sub casu hiemis. Ver autem dictum quod uiret, tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur quasi usta id est exusta et arida nam calor aridus est. Autumnus a tempestate uocatus quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemisperiae nuncupavit, quia tunc breviori sol uolvitur circulo, unde et hoc tempus, bruma dicitur quasi braxin, id est brevis vel acibo, quod maior sit tunc vescendi adpetitus. Edacitas enim Grece bruma appellatur, unde et in brumati dicuntur quibus fastidium est ciborum, hibernus autem inter hiemem et vernum quasi hie vernus qui plerumque a parte totum hiemem significat, haec tempora singulis etiam caeli partibus adscribuntur. Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero meridiano eo quod pars eius calore flagrantior sit. Hiemps semptemtrioni eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet. Autumnus occiduo propter graver morbos quos habet. Unde et tunc omnium folia arborum defluent, ut autem autumnus abundet morbis facit hoc confinium frigoris et caloris et conpugnantia intra se, contrariorum aerum.

Misticae autem ver baptismi novitatem significat aut renovationem uitae post frigus infidelitatis et pigritiae torporem, sive resurrectionem corporum, post mortis occubitum, unde dominus praecepit in lege mensem novarum observare et verni principium quando eduxit dominus filios Israel de terra Aegipti per mare rubrum, in quo et caelebrare pascha iussit, quo etiam tempore salvator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit. Aestas autem venturae iocunditatis praefiguratio est, et fervorem caritatis exprimit, unde est illud in Psalmo: Aestatem et ver tu fecifsti ea. Et in Salomone iam enim hiemps, trasiit, et recessit flores apparuerunt in terra. Aestas futura beatitudo ut in Salomone propter frigus piger arare noluit mendicabit aestate et non dabitur ei. Per haec duo tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes, alii enim sunt tamquam aestus fidei calore ferventes ad martirium usque perducti, alii mansuetudine temperati tamquam ver, aequabili domino devotione famulantes, omnia enim et ista et alia ipsa fecit, cuius gratia conceditur quod in hominum bona uoluntate monstratur. Autumnus etiam in quo colliguntur fruges et tempus est messis atque uindemiae, tempus universalis iudicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet et metet fructum laboris sui, iuxta illud apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum, sive malum, quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. Sic enim dominus in evangelio ait: Messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli dei. Et alibi, sic est regnum dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat, et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille, ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica, et cum se produxerint fructus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis, tunc enim mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala alligantque zizania fasciculis ad comburendum, triticum autem congregant in horrea sua. Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi quia factus sum, sicut qui colligit racemos in autumno.

Hiemps vero tribulationem significat vel terminum mortalis uitae, unde dominus praecepit in evangelio discipulis dicens: Orate ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato, si de captivitate Hierusalem hanc sententiam volverimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat, quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare. In altero autem transgressio legis est, si fugere volverint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intellegitur, hoc precipit ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum sabbato.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL