Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Porcius Cato
De agricultura

IntraText CT - Text

  • CXLI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CXLI.

Agrum lustrare sic oportet. Impera suovitaurilia circumagi: Cum divis volentibus quodque bene eveniat, mando tibi, Mani, uti illace suovitaurilia fundum agrum terramque meam quota ex parte sive circumagi sive circumferenda censeas, uti cures lustrare. Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicito:

"Mars pater te precor quaesoque
uti sies volens propitius
mihi domo familiaeque nostrae;
quoius rei ergo
agrum terram fundumque meum
suovitaurilia circum agi iussi:
uti tu morbos visos invisosque
viduertatem vastitudinemque,
calamitates intemperiasque
prohibessis defendas averruncesque;
uti tu fruges frumenta vineta virgultaque
grandire dueneque evenire siris,
pastores pecuaque salva servassis;
duisque duonam salutem valetudinemque
mihi domo familiaeque nostrae:
harunce rerum ergo
fundi terrae agrique mei
lustrandi lustrique faciundi ergo,
sic ut dixi,
macte hisce suovitaurilibus
lactentibus immolandis esto:
Mars pater,
eiusdem rei ergo
macte hisce suovitaurilibus
lactentibus immolandis esto.
Item cultro facito struem et fertum uti adsiet, inde obmoveto. Ubi porcum inmolabis, agnum vitulumque, sic oportet:
eiusdem rei ergo
macte hisce suovitaurilibus
immolandis esto."

Nominare vetat Martem neque agnum vitulumque. Si minus in omnis litabit, sic verba concipito:Mars pater, quod tibi illoc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License