Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sedulius
A solis ortus cardine

IntraText CT - Text

  • Textus

Click here to hide the links to concordance

Textus

A solis ortus cardine
Adusque terre limitem
Christum canamus principem
Natum Maria virgine.

Beatus auctor seculi
Servile corpus induit,
Ut carne carnem liberans
Non perderet, quos condidit.

Caste parentis viscera
Celestis intrat gratia,
Venter puelle baiulat
Secreta, que non noverat.

Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei,
Intacta nesciens virum
Verbo creavit filium

Enixa est puerpera,
Quem Gabriel predixerat,
Quem matris alvo gestiens
Clausus Johannes senserat.

Feno iacere pertulit,
Presepe non abhorruit
Parvoque lacte pastus est,
Per quem nec ales esurit.

Gaudet chorus celestium,
Et angeli canunt Deum,
Palamque fit pastoribus
Pastor creator omnium.

Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times?
Non eripit mortalia,
Qui regna dat celestia.

Ibant magi, qua venerant,
Stellam sequentes previam,
Lumen requirunt lumine,
Deum fatentur munere.

Katerva matrum personat
Collisa deflens pignora,
Quorum tyrannus milia
Christo sacravit victimam.

Lavacra puri gurgitis
Cekstis agnus attigit,
Peccata qui mundi tulit
Nos abluendo sustulit.

Miraculis dedit fidem
Habere se Deum patrem,
Infirma sanans corpora
Et suscitans cadavera.

Novum genus potentie!
Aque rubescunt hydrie,
Vinumque iussa fundere
Mutavit unda originem.

Orat salutem servulo
Nixus genu centurio,
Credentis ardor plurirnus
Extinxit ignes febriurn

Petrus per undas arubulat
Christi levatus dextera;
Natura quam negaverat,
Fides paravit semitam.

Quarta die iam fetides
Titam recepit Lazarus
Mortisque liber vinculis
Factus superstes est sibi.

Rivos cruoris torridi
Contacta vestis obstruit:
Fletu rigante supplicis
Arent fluenta sanguinis.

Solutus omni corpore
Iussus repente surgere
Suis vicissim gressihus
Eger vehebat lectulum,

Tunc ille Judas carnifcx
Ausus magistrum tradere
Pacem ferebat osculo,
Quam non habebat pectore

Verax datur fallacibus,
Pium flagellat impius,
Crucique fixus innocens
Coniunctus est latronibus

Xeromurram post sabbatum
Quedam vehebant compares,
Quas allocutus angelus
Vivum sepulcro non tegi.

Ymnis, venite, dulcibus
Omnes canamus subditum
Christi triumpho tartarum,
Qui nos redemit venditus.

Zelum draconis invidi
Et os leonis pessimi
Calcavit unicus Dei
Seseque celis reddidit.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License