Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Epistula ad Albinum abbatem

IntraText CT - Text

  • Textus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Textus

Dedicatio Gratantissime suscepi munuscula tuae dilectionis, quae per venerabilem fratrem nostrum Nothelmum presbyterum mittere dignatus es, et maxime litteras, quibus me iam secunda vice in ecclesiastica gentis nostrae historia, ad quam me scribendam iamdudum instigaveras, creber adiuvare atque instituere curasti. Propter quod et ipse tibi rectissime eandem historiam, mox ut consummare potui, ad transcribendum remisi. Sed et aliud, quod te partim desiderare comperi, volumen tibi vice remunerationis aeque ad transcribendum destinavi, videlicet, illud quod de structura templi Salomonis atque allegorica eius interpretatione nuper edidi. Teque, amantissime pater, supplex obsecro, ut pro mea fragilitate cum his, qui tecum sunt, famulis Christi, apud pium Iudicem sedulus intercedere memineris: sed et eos, ad quos eadem nostra opuscula pervenire feceris, hoc idem facere monueris.

Bene vale, semper amantissime in Christo pater optime.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License