| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Martinus Bracarensis Capitula ex orientalium patrum synodis IntraText CT - Text |
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium et observare vel colere elementa aut lunae aut stellarum cursum aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel ad segetes vel arbores plantandas vel coniugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quae facitis aut in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo.