Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Martinus Bracarensis
Sententiae patrum Aegyptiorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIX.

Requisivit frater Abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella? Respondit: Neminem despicias, nullum diiudices, de nullo malum loquaris, et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione. Custodia enim sermonum, et qui se ipsum intendit, et discretio directiones sunt animae. Si quis ergo proiciat se ipsum in conspectu Dei, et non se ipsum exaltans mensuret cum magnis, et suam voluntatem non statuat, sed sedens in cella sua ordinem suam servet, non conturbabitur, quia haec sunt animae instrumenta. Ex omnibus tamen his tota hoc virtute custodi, ut non statuas propriam voluntatem, et habebis requiem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA