Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -42-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-42-

 

Post pascha audivit, ut iterum filii sui ad eum venire voluissent non pacifice: qui congregavit exercitum, perrexit obviam eis usque in magnum campum qui est inter Argentoriam et Basilam, qui usque hodie nominatur Campus Mendacii, ubi plurimorum fidelitas exstincta est. Filii autem eius perrexerunt obviam ei cum Gregorio papa Romano; et quicquid postulabant, nihil eis pater consentiens. Non post multos dies venerunt ad colloquium imperator et supradictus pontifex; qui non diu loquentes, honoravit eum pontifex imprimis magnis et innumeris donis. Postquam uterque rediit ad tabernaculum, misit imperator dona regalia per Adalungum venerabilem abbatem atque presbyterum supradicto pontifici. Tunc consiliati sunt nonnulli, ut imperatorem derelinquerent, et ad filios eius pervenirent, imprimis qui eum antea offendebant; ceterisque sequentibus, quadam nocte pars maxima dimisit eum, et tentoria eorum relinquentes pervenerunt ad filios. In crastinum aliqui qui remanserant, venerunt ad imperatorem, quibus praecepit dicens: Ite, ait, ad filios meos. Nolo ut ullus propter me vitam aut membra dimittat. At illi infusi lacrimis recedebant ab eo. Iam tunc separatam habebant uxorem suam ab eo, cum iuramento confirmantes, ut nec ad mortem nec ad debilitationem eam habere desiderarent. Qui statim miserunt partibus Italiae in civitatem Tartunam, ibi eam habentes. Non multo tempore postea susceperunt patrem, et duxerunt eum cum illis; quod facto, diviserunt se ibi; Pippinus perrexit in Aquitaniam, Hludowicus in Bawariam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License