Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alcuinus
Sequentia de Sancto Michaele

IntraText CT - Text

  • SEQUENTIA DE SANCTO MICHAELE
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

SEQUENTIA DE SANCTO MICHAELE

 

Textus

 

Sequentia de Sancto Michaele,
quam Alcuinus composuit Karolo imperatori
Summi regis archangele
Michahel,
intende, quaesumus, nostris
vocibus.

Te namque profitemur esse
supernorum principem civium.
Te deum generi humano
orante diriguntur angeli,

Ne laedere inimici,
quantum cupiunt, versuti
fessos unquam mortales praevaleant.
Idem tenes perpetui
potentiam paradisi,
semper te sancti honorant angeli,

In templo tu dei
turibulum aureum
visus es habuisse manibus.
Inde scandens vapor
aromate plurimo
pervenit ante conspectum dei.

Tu crudelem cum draconem forti manu straveras,
faucibus illius animas eruisti plurimas.
Hinc maximum agebatur in caelo silentium,
millia millium et dicunt «salus regi domino».

Audi nos, Michalel,
angele summe,
huc parum descende
de poli sede,
nobis ferendo opem domini
levamen atque indulgentiae.

Tu nostros, Gabrihel,
hostes prosterne,
tu, Raphael, aegris
affer medelam,
morbos absterge, noxas minue
nosque fac interesse gaudiis
beatorum.

Has tibi symphonias plectrat sophus, induperator.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License