Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Hilarius?)
Carmen de martyrio Maccabaeorum

IntraText CT - Text

  • Textus.

Click here to hide the links to concordance

Textus.

 

Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,
in cuius regno mater natique fuerunt
septem, ut fama refert, de sancta gente creati,
quos cura adsidue generis meminisse iubebat
et legi servire datae: sic namque volentes
de populo meliore dei sua iura tenebant.
rex avidus mutare fidem, mutare timorem
iustorum voluit, populo ut misceret iniquo.
praemia promittit matri, promittit et auri,
et quidquid posset toto conquirere regno,
si modo mutaret mores sensusque priores,
cogeret et natos alios sibi fingere mores.
illa negat tacitumque premit sub corde dolorem.
hanc postquam nulla potuit conpellere praeda,
temptavit primum tormentis vincere saevis;
pertulit illa graves gemitus et tristia regis
verbera non timuit. victum ut se vidit at ille:
"Heu, quid agam," dixit, "vincis quod femina regem?
non tamen effugies; plus est, quod, dura, dolebis:
in natos saevibo tuos; licet, inproba, perstes,
hac certe ratione meum sanabo dolorem."
sustulit illa manus caelumque aspexit in altum;
emisit gemitus et talia verba locuta est:
"Tu licet et gazas tradas et regna, tyranne,
non capimur regum donis, nec munera sanctis
eripient promissa dei. spes certior illa est,
quae vitam nobis promittit tempore longo:
hanc sequor, hanc didici, non lubrica tangere dona;
sumere divitias facile est et perdere vitam.
sed licet et flammas post vulnera saeva mineris,
nil mutare potes, quod primis coepimus annis.
virtute id cum lege data mihi vincere certum est.
quid nunc, saeve, iubes? natis quid, dure, minaris?
hoc solo poteris matrem turbare dolore.
est mihi namque deus spes, est mihi cura meorum,
per quam spero equidem te nullum vincere posse.
caeli, quaeso, fave, numen, quia iusta rogamus."
rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu
concutit et saevos testatur lumine vultus
miraturque diu, possit quod femina tantum.
"Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister!
vos famuli parete mihi! date digna furenti
femineo tormenta malo; saevire furentem
femina me cogit: quod plus est, femina vincit
regis iussa sui! sed non inpune locuta est:
membratim perdam septem quos perfida natos
intra se retinet: quorum qui primus habetur,
hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos
cratibus inpositos subiectis urere flammis.
poena autem manet haec; celeres decet esse ministros."
Interea fecunda parens iam crine soluto
stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
ubera protendens, natorum alimenta suorum,
non confusa aperit, natumque ut vidit ad ignem
constantique gradu fortem procedere, dixit:
"Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!
te primum peperi, tu nunc imitare parentem:
sume meos mores et regem vince tacendo;
tu poteris durare diu, si tempora vinces.
perfida ne superet sanctos violentia regis.
utere consilio matris, nec damna timebis.
fortior esto aere saxoque potentior ipso;
ingredere ut iuvenis, patienter vince dolores."
Ille modo ad matrem vultus, modo tollit in altum,
dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,
non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.
corpus inane fluit; mater gavisa dolore est
et dixit: "Vici; vincam sic saepius, oro;
duret natorum virtus incognita regi,
sed iam nota deo, populi qui pectora novit."
Finierat primi partus fecunda dolorem,
sed remanente metu pro pluribus anxia mater;
dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.
rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes
poenae tale genus simili pervincere sensu.
coepta iubet peragi; mater non territa mansit.
sed tamen ut vidit pallentem adsistere natum,
haec secum volvens aliqua iam parte levatur:
"Ecce secunda mihi partus producitur aetas:
quam similis fratris formae! si pectore duras
et sequeris primi partus vestigia nostri,
esse meus poteris, poteris reparare salutem,
quam iam frater habet matris praecepta secutus.
pone metus regisque minas contemne furentis
regnaque, quis cursim labentia tempora dantur.
non poterit post ista tibi rex iste nocere;
sed poteris post haec tu regi, nate, nocere.
temporis ecce levis conscendere cogeris ignes!
virtutis locus est: languentem pone timorem.
esto memor nostri, generis si sensus inhaeret.
hic, qui sceptra tenet, regno qui saevit in isto,
tempus inane agitat regno vitaque carebit
damnatusque nocens aeternos sentiet ignes:
tu securus eris turba comitante piorum.
aspice, nate, meos vultus et suspice caelum
auctoremque deum, per quem tibi vita paratur.
fac melius fratrisque tui vestigia calca:
non quod iste iubet, sed quod deus imperat, audi."
sicut erat monitus matrem caelumque videre,
constitit atque hilari vultu contemnere regem
coepit et ut ridens ardentes inruit ignes
conlapsusque iacens anima superante quievit.
mater ut hoc vidit, rigido sic ore locuta est:
"Felix parte aliqua sum: iamiam non potes omnes,
saeve tyranne, meos cruciando vincere natos.
te gravior mox poena manet, crudelis, in igne,
quam patiere brevi: deus haec namque omnia cernit."
Iam duo securi contempto rege manebant,
spes melior iam matris erat: iam tertius instat
ecce locus poenae; si poena est vincere regem
et servire deo: laus est, non poena furentis.
tertius adtrahitur iuvenis frendente tyranno,
qui nondum satiatus erat; furor intus et ira
saevibant pariter, quod fortia pectora fratrum
viderat inpavide regis superasse furorem.
constitit ante pedes iuvenis florentibus annis,
egregius forma, dignus qui regna teneret,
dignior Antiocho, et sic meliora secutus
regna volente deo; mater cui talia fatur:
"Accipe, nate, tuae securus dicta parentis;
accipe, ne segnis perdas virtutis honores.
sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes,
iam meliore loco, quam regna labentia regis.
quorum si proprios attingis pectore sensus,
victor apud populos regem superasse fereris,
sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.
his accede, precor; sunt haec aptissima dona:
contempsisse nefas et iura relinquere regis
indomiti, quem nulla manet post ista voluptas."
at iuvenis tacito mittebat murmure voces;
oranti similis palmas tendebat in altum
subnixoque genu matris pendebat in ore,
qua licet aspectu corpus cui turba premebat.
qui simul admonitus cratem conscendit, in igne
intrepidus certaque fide sua membra locavit,
conciderunt flammae tepida remanente favilla
corpusque inlaesum tellus adaperta recepit,
sancta quoque ad superos anima inviolata recessit.
At mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,
haesitat et querulo sic est sermone locuta:
"Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.
sed numera partus, custos ne subtrahat ullum!
ac licet ipse velis, non sum passura, tyranne,
ut non isto omnes pereant certamine nati.
temporis ista tui mutes licet horrida poena est
duraque damnatis eadem sententia natis.
si graviora putas, si sunt graviora, minare!
quodque meos cernis vultus, horrore teneris?
gaudemus pariter, quotiens decernis in istos."
Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira
temptarique putat, ne sic et cetera fratrum
turba ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.
durat in exitium quartumque addicere natum
poenae mox voluit; lassati iamque ministri
nec regis furias nec regem ferre valebant.
pro pudor! erubuit vultus ostendere matri
natus et attonita mente confundere coepit.
hunc postquam stantem submisso lumine vidit,
talibus aggreditur dictis monitura timentem:
"Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.
quae nunc verba tibi, quae possum dicere, nate,
hoc nisi, quod solum durata potentia tecum
sit simul et virtus, sanctae quoque originis auctor?
illi debemus, regi quodcumque negamus;
ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,
per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac
tunc, cum iam nullum natum sperare senectus
sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.
illa tamen peperit, generisque propagine coepta
ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,
Esau et patria deductus origine Iacob,
quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.
hinc sumus, hinc orimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.
tu tibi pande viam, genitori accede priorum,
quorum progenies totum dispersa per orbem
invidiam patitur, dominum quia sola potentem
mente colit iusta nec turbae accedit iniquae.
quid tibi cum tristi vultu? quid lumina terra
fixa tenes? caelum potius caelique parentem
conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat,
quidquid inest. patienter adi, comitare valenter
turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem."
sic dilecta parens luctus et gaudia miscens
finierat claros monitus. tum luminis orbes
ipse levat matremque oculis intendere coepit,
nil iam triste gerens habitu vultuque fatetur
se timuisse nihil nisi tristia vulnera matris
per partus divisa suos. sicque ipse tenentum
elapsus manibus cursu contendit in ignes.
mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;
corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,
ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret
unde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.
hoc ipso gavisa parens, quod, qui modo tristi
constiterat vultu, fretus mox pectore toto
paruerit monitis et regis tempserit iras.
sic est orsa tamen, cum rex dubitaret in illos
qui superant, gemitusque darent pia turba ministris,
regem execrantes, tacito sermone querentes:
"Protrahe! quid dubitas? nulli iam parcere debes
nec potes, ut cupias: decretum rumpere noli.
appello regem, totum qui temperat orbem,
cui mare, cui caelum, caeli cui sidera parent,
quod, nisi producis, timor est. iam segniter haeres,
iam sentis, quae regna petat, quae gloria nobis
parte in utraque manet, si iam tu parcere nolis.
nam quoscumque tuo iussisti excedere regno,
saevitia comitante tuum vicere furorem,
nempe tuum, laetique manent in sede piorum.
forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne:
vita est longa magis regnoque potentior isto,
quod regis et cuius extrema in parte moraris.
hos quoque si metuis: superant aetate minores:
contemptaque simul vici tua regna, superbe;
sed perage imperium nec partus divide nostros:
hos quoque da flammis et viribus utere regni;
mortalis tamen es nec in aevum regna tenebis."
Concipit Antiochus furias saevusque tyrannus
aestuat et gemitus inter sua pectora volvit.
consentit cum mente dolor tristisque gravatos
attollit vultus et talia verba profatur:
"Haec tua libertas et dura potentia linguae
atque hic, quem tumida portas cervice rigorem,
sentiet, irati regis quid tempora possint.
si nondum es satiata malis et fingere temptas
laetitiam luctusque tuos in gaudia vertis,
non mutabo necem: gaude, laetare, triumpha,
dummodo sic vincas, ut sis suprema tuorum:
sic furiosa animis natorum funere gaude!
hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas
ulla potest; decreta manent - laetare superstes
natis orba tuis. et ne mea iussa morentur,
ordo suos peragat cursus. producite natum,
ne vani pereant ignes dubiusve videri
rex possit. certe timor est mihi femina nullus."
Praecipuus de gente tua produceris, ore
et specie mirande puer, cui pectore virtus
firma manet (iamque hinc poteras vel vincere regem).
ad quem sic placido mater sermone locuta est:
"Si dare conplexus matri tibi, nate, liceret,
confiteor, soli post vulnera, nate, dedissem;
sed me dura vetat tristisque potentia regis.
deneget amplexus, dum sit vox libera nobis
et liceat meminisse dei legemque tenere
non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis
tradidit et mundi rector, Mosesque petitam
accepit populoque dedit, cui maxima laus est
nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.
tu modo ne dubites monitis parere parentis!
sit vigor et virtus, penitusque in pectore toto
mens maneat iam plena deo; sit fortior aetas,
quam regem sperare fuit superare iubentem.
o quanta est virtus, quanta est fiducia forti!
sed iam ne dubites medias pervincere flammas!
victor eris, mihi crede, puer, victorque redibis.
ossibus et validis miscebunt corpora nervi,
servatas animas iterum in nova viscera reddent.
sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis:
fratrum sume animos aeternumque invoca nomen."
iussa facit tacitusque deum testatur et orat
murmure, quo poterat. puerum non impedit aetas,
non timuit cratem expositam matrique volenti
paruit et dicto citius superinruit ignes.
cesserunt flammae, cessit dolor omnis et una
corpus et ignis erat: corpus superaverat ignem,
spiritus ante tamen placidas superaverat auras.
laeta dolet tacite mater pressoque dolore
tristitiam luctusque suos in gaudia vertit.
Interea trepidat et curas corde volutat
non de praeteritis, sed de puerilibus annis
qui superant, ne forte negent, ne forte timorem
concipiant animo regique attendere malint.
quo minor est aetas, maior metus; anxia secum
ducit heu curas: et iam spes ac timor una
luctantur matrisque piae per viscera currunt.
spes tamen est melior, natum ut procedere vidit,
et procul exultans: "Video, quid possit in isto
spes conferre mihi; vultus agnoscere nostros
debet et hic, fratrum numero parere suorum.
forsitan hunc solum puerilia pectora tangant
indigneque ferat, quod sic velut hostia detur.
adloquar et paucis conabor dicere verbis,
sit memor ut potius generis quam temporis huius:
Si te nobilitas, generis si tangit origo,
respice, nate, tuos, Israhel quoque respice, nate.
noli annos numerare tuos, puer; incipe forti
pectore ferre deum. tradent hoc saecula saeclis,
quod tua det fortis aetas exempla futuris
temporibus. da, nate, precor, quodque amplius hoc est:
cogita, quae fugias et quam meliora petantur.
non te sollicitet stolidi fallacia regis,
sed crescant istaec nunc in contraria." victor
spiritus extinxit flammas; sic deinde vocatum,
quod dederat, corpus tellus adaperta recepit,
sanctaque, quae superest, anima inviolata recessit.
Quamvis lassa parens, perque et sua vulnera victrix
procidit in faciem pariter manibusque supinis
has habuit voces et talia verba locuta est:
"Qui tenes imperium caeli terraeque marisque,
sidera qui caelo, qui das animalia terris,
aequoribus pisces, avibus qui temperas auras:
ad te, magne, meae mentis fiducia surgit,
qui chaos inmensum, caeca caligine mixtum,
dividis in partes et das noctemque diemque,
lunamque ac solem, vario quos tempore semper,
nocte dieque, iubes lumen praebere per orbem.
post haec das hominem, cuius de semine mundus
completur, mortale genus, cui lingua loquescit
dissona per gentes; sapor est tamen omnibus unus.
sed quid mutarit meritumque hominumque loquellas,
longa referre mora est: coeptis insistere certum est.
te mare divisum virga tenuisse fatemur,
dum pede per siccum populus transcenderet aequor
Aegypti fugiens mortes regemque Pharaon,
qui sibi sanctorum numerum servire iubebat,
quem tua maiestas Mose duce transtulit amne
servatumque tua tutum virtute diremit.
terra dabat fructus, quos te cogente ferebat,
et sitis ad requiem quaesita est lympha latebris.
umor erat nullus: cuncti clamore querentes
poscebant Mosen, daret ut sitientibus undas.
ad quos ille brevi sic est sermone locutus:
,Credite posse deum, quidquid petieritis ab illo,
qui potis est virga hac amnem defundere saxo,
ut veniant fontes tota regione negati.'
percussitque simul: dicto velocius omni
emisit saxum fontes dulcedine prima.
confiteor, totus cum sit tibi debitor orbis,
tu, quidquid possunt gentes, potes omnia solus,
et quod non capiunt gentes, capis omnia solus.
tu mortale genus curis onerasque levasque:
te precor, attonita mente confirma timentem,
ne desit fratrum numero meus infimus infans
ignarusque sui; quem iam procul ecce teneri
conspicio turba circumveniente frequenti.
hunc propter solum lacrimas mihi commovet aetas;
unus enim superest, de quo mihi maxima cura est,
ne tener ignoret, qua sit de gente creatus.
hunc ego si possem secreto adprendere solum,
blandirer patriumque genus patriamque docerem:
sed quaecumque tamen potero, solacia mittam:
Parve puer tenerisque tuis mihi carior annis
(carior es regno, vita quoque carior ipsa),
tu potes in totum victricem reddere matrem.
tu, finis partus finisque future malorum,
si te cura mei tangit, si matris honorem
mente pia retines, quamvis sis carus et infans,
hoc magis aure avida dictis adtende parentis.
primum disce, puer, quid sis post ista futurus,
si patiens fueris (quod te mihi, care, futurum
facta docent fratrum): sanctorum in parte manebis
et requie securus eris, dum saecula cursus
saeva suos peragunt. finito tempore longo
hanc lucem repetens aeternaque regna videbis
non maculata malis, sed erit concordia sanctis;
nec morti locus ullus erit nec bella citatis
committentur equis, sed pax aeterna manebit.
matri crede tuae, quae te cupit esse salutis.
heu mihi, cur tristi vultu mea dicta repellis?
quid refugis? miserere mei, miserere tuique!
si liceat, prior ire velim: vetat ecce! sed ibo
tunc, cum victorem te videro, nate, malorum.
quid sperare iubes? solus mea dicta moraris?
solus adhuc etiam revocas mihi, nate, dolorem?
adnuis an damnas et me fratresque genusque?
quod ne forte velis, oro te et deprecor. audi!
his ego te parvum nutrivi, nate, papillis.
his precor et lacrimas te propter, nate, profundo,
ne remanere velis: remanebis solus et orbus;
non tibi iam frater est ullus. solacia vitae
quis dabit? heu solus matrem confundere temptas
et genus et patriam, si talia dicta recusas.
o quanto melius vitam servabis in aevum,
si facis ante deum, quidquid fecere priores!
audenter depone metus, depone timorem:
concipe mente deum; vires dabit ille viriles."
haec dum mater agit, puer ad praecepta parentis
respicit, et solum ut se videt esse relictum,
sustulit in caelum vultus palmasque supinas,
et sic voce petens aeternum numen adorat;
quem secum sensu pariter nutuque rogabat,
vinceret ut regem, saevos ut vinceret ignes.
atque ita non segnis nec pro puerilibus annis
prosilit intrepidus medios delapsus in ignes
et pugnat, victor donec remearet in altum
spiritus et fratrum peteret secreta priorum.
Dum puer ista gerit, solverunt gaudia matrem:
iamque ut erat lassata malis, iam voce negata
spirat ovans interque manus conlapsa suorum
concidit exanimis resolutaque membra quierunt.
sic ipsa et nati sanctorum in parte recepta est.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License