Beatissimo
atque dulcissimo fratri Michaeli Guido, per anfractus multos deiectus et
auctus. aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina,
dum et veritatem fallacia, et caritatem saepe conculcet invidia, quae nostri
ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam puniat
pravitatem; ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus
decidat animus. tunc enim est vere bonum id, quod facimus, cum nostro factori
adscribimus omne, quod possumus.
Inde est, quod me vides prolixis
finibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis
suffocatum. qua in re simillimos nos cuidam dico
artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum seculis
thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes
homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima
sorte iussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile,
regius omnis thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo
vitabilis. sicque ex illo tempore maledicta semper
invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit
regis invidia artificem cum arte perimere.
Unde ego inspirante Deo
caritatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum
festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut
quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus
didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac
reliquis adiutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam
Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex caritate oratio. nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt
magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam
consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adiutoribus fiet, qui
annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata
exstiterit, numquid iustus Deus laborem nostrum non remunerabit? an quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil
possumus, nihil habebimus? absit. nam et apostolus,
cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae.
Securi ergo de spe retributionis
insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu
optata serenitas, navigandum est feliciter.
Sed quia diffidit tua de
libertate captivitas, rei ordinem pandam. summae sedis
apostolicae Iohannes, qui modo Romanam gubernat ecclesiam, audiens famam
nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri
cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit. adii igitur Romam cum domino Grunvaldo, reverentissimo
abbate, et domino Petro Aretinae ecclesiae canonicorum praeposito, viro pro
nostri temporis qualitate scientissimo. multum itaque
pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens:
nostrumque velut quoddam prodigium saepe revolvens antiphonarium, praefixasque
ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec
unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in
aliis, tam subito in se recognosceret. quid plura? infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum,
aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. tandem condiximus, mox hieme redeunte me illuc debere
reverti, quatenus hoc opus praelibato pontifici suoque clero debeam propalare.
Post paucos dehinc dies patrem
vestrum atque meum d. Guidonem Pomposiae abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae carissimum et animae meae
partem videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum
antiphonarium ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se
quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit; suadens mihi
monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter
studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam
nunc primum in Italia repertum.
Tanti itaque patris orationibus
flexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et
tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim
Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo
communicari.
Sed quia ad praesens venire non
possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum,
nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. de
reliquo d. Martinum priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adiutorem
plurimum saluto, eiusque orationi me miserum plurima prece commendo,
fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus
non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini
confusum bibit acetum.
Ad inveniendum igitur ignotum
cantum, beatissime frater! prima et vulgaris regula
haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris,
atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus,
pessima autem perseverantibus. vidi enim multos
acutissimos philosophos, qui pro studio huius artis non solum Italos, sed etiam
Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros; sed quia in
hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores umquam fieri,
vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. non
ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicuius instrumenti
quaerere, ut quasi caeci videamur numquam sine ductore procedere; sed
singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates
proprietatesque altae memoriae commendare. habebis
ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si
sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem
nostrum noverit aliquem edocere. namque postquam hoc
argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos
cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat
evenire.
Si quam ergo vocem vel neumam vis
ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel
nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis
enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae
symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi
symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote sit haec
symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor.
Vides itaque, ut haec symphonia
senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? si
quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut
confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex
voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit.
audiens quoque aliquam neumam sine descriptione,
perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut finalis vox
neumae et principalis particulae aequisonae sint. certusque
esto, quia in eam vocem neuma finita est, in qua conveniens sibi particula
incipit. si vero descriptam aliquam symphoniam
incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut ita proprie unamquamque
finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius
particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma finita est. ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris,
competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis
discernere, optime te iuvabit haec regula.
Deinde per singulos sonos
brevissimas subposui symphonias, quarum particulas cum diligenter inspexeris,
uniuscuiusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis
ipsarum particularum gaudebis te invenire. si autem
hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris
particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices
varietates brevissima et facili regula didicisti. quae
omnia cum vix litteris utcumque significemus, facili tantum colloquio denudamus.
Sicut in omni scriptura XX et IV
litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. nam
sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica. aliae vero, quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et
per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter
sonant. ideoque septem dicimus graves, septem vero
vocamus acutas. septem autem litterae non dupliciter,
sed dissimiliter designantur hoc modo:
Gamma A B C D E F G a b+ c d e f g aa bb cc dd.
Qui vero monochordum desiderat
facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum
tonorumve discernere, paucissimas, quas subiecimus, regulas summopere studeat
intelligere. in monochordo autem istis litteris vel
mensuris disponuntur. Gamma graecum, hoc est G latinum pone in capite. et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae
subiacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit
finem iuxta Gamma primam litteram pone A ab ipsa prima similiter usque ad finem
partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B litteram iunge. post haec ad Gamma revertens, ab ipsa usque ad finem divide
per quattuor partes, et in primae partis finem tertiam C pone: similiter a
prima A divide per quattuor, et similiter signabis quartam D. eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum
secunda invenies E quintam, et cum tertia F sextam, et cum quarta G septimam. deinde rediens ad primam A ab ipsa usque ad finem in medio
spatio invenies alteram primam a et similiter cum secunda invenies alteram
secundam b et cum tertia tertiam c et sic de reliquis ad eumdem modum per
diapason. et ut de divisione monochordi in paucis
multa constringam, omnes toni novem ad finem passibus currunt. diatessaron vero semper quattuor passus facit, diapente
tres, et diapason duos, quia his tantum quattuor dividimus modis. deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter
quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias
vero voces maiora intervalla fiunt, et dicuntur toni. A tonus
B semitonium C tonus D tonus E semitonium F tonus G.
Iunguntur ad se invicem voces sex
modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente. de tono autem et semitonio supra diximus. ditonus
autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et
reliquas.
Semiditonus autem dicitur, quia
minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum
semitonium, D tonus E semitonium F.
Diatessaron autem dicitur de
quattuor, cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum
semitonium D tonus E semitonium F tonus G. diapente
dicitur de quinque, cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et
unum semitonium. D tonus E
semitonium F tonus G tonus a. non aliter, quam his sex modis, voces iunctae
concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se
invicem voces concordant vel moventur. ea vero concordia, quae est inter gravem
aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in
secundam, diapason dicitur, id est, de omnibus: habet enim omnes voces, et
tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente. haec
diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed
easdem.
Omnes autem
voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in
quantum similiter elevantur vel deponuntur secundum depositionem tonorum et
semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur,
quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et
semitonium et duos tonos.
Atque haec est
prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus.
Secundus modus
est in secunda B et in quinta E habent enim utraque in depositione duos tonos,
in elevatione semitonium et duos tonos.
Tertius modus
est in tertia C et in sexta F ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt,
duobus vero tonis ascendunt.
Sola vero
septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et semitonium et
duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium.
Et qui plene
exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos
quattuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A
et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia. et secundum quod
ipsae voces diversam habent tonorum et semitonorum positionem, sic variis modis
secundum uniuscuiusque proprietatem eam pronuntiet. quod quidem facere valde
est utile, et valde facile, hoc modo.
Igitur curiose
est intendendum de omni melo, secundum cuiusmodi proprietatem sonet, sive in
principio sive in fine, quamvis de solo fine dicere soleamus. quaedam autem
neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere.
Cum enim finito
aliquo cantu hanc neumam eius in fine bene videris convenire, statim cognosces,
quia cantus ille finitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono; quia in
his duobus sonis primus est modus.
Sola autem hac
neuma solemus primum tonum discernere, quamvis cum alia qualicumque symphonia,
quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri.
cuius enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, eius modi esse
cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam
eiusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris.
nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed
abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur.
Illud quoque
debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus
aptatur modulis vel melis. cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt
melis vel modulis. ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque
modo. prima namque et secunda formula primi est modi: tertia et quarta secundi:
quinta et sexta tertii: septima et octava quarti. ideo enim octo toni dicuntur,
quia octo habent formulas. prima autem et tertia, quinta et septima formula
quattuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta, et
octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica. unde Graeci
multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti;
pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto
authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et
plagis tetrardi. quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos
dicimus primum, secundum, tertium, quartum. et quod illi dicunt authentum, nos
maiorem et altum vel acutum nominamus. plagin vero latine subiugalem vel
minorem vel gravem possumus appellare.
Has itaque
modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult
habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox
resonet, possit advertere. praeterea quamvis primam et secundam et tertiam
vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt,
neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a, b+, c habent post se in
depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos: at vero D, E, F unum
tantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. ideoque multi
cantus eiusdem sunt modi, sed non eiusdem soni. quidam autem minus plene
pervidentes istam differentiam, adiungunt unam vocem in acutis inter primam et
secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D,
E, F sicut post a, b+, c in elevatione; et rursus d, e, f acutae possunt deponi
duobus tonis, sicut a, b, c quatenus nulla sit differentia inter D, E, F et a,
b+, c cum id, quod cantatur in a, b+, c et in D, E, F possit cantari.
Ut autem
singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur
natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F, G, a,
b+ cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c, d, e, f
praesertim cum pro huius vocis additamento maxima confusio nascatur
simplicibus. nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio,
ad alteram vero tono prima ipsa iungatur, facile est videre, quod ipsa prima,
ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos; utpote prima, si eam semitonium
sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum
unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis
terminis coarctari. quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper
sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. quodsi quis dicat, hanc
vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad superquartam supra lineam
ad a per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad subquintam descendere,
illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox
addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta
deponatur ad quartam. quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est
faciendum.
Igitur, sicut
ex ipsa monstratur natura, et per beatum Gregorium divina protestatur
auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies; unde et prudentissimus
poetarum septem cecinit discrimina vocum; quam sententiam et ipsi philosophi
pari concordia firmaverunt. interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma,
in quantis et qualibus sonis esse possit, vel non possit.
Potest enim
fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus
pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis.
Praeterea
septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et
semitonio, et item duobus tonis elevantur. eadem quoque septima cum quarta
concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et
duobus tonis in utroque cantatur similiter.
Prima quoque
cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus
tonis et semitonio. itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta;
secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum tertia. nulla
autem vox ultra quattuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest
gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam
secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono,
semiditono, diatessaron et diapente. nam cum vox aliqua ad secundam movetur,
aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono. ad
quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente. intellige
praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit;
descendit autem nonnisi uno tono sub finali, excepto trito, qui a suo fine non
deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. in plagis autem a
finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit prolixior cantus,
qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen
rarissime fit.
Principia
quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundam praedictas
sex consonantias cum finale voce conveniunt. siqua aliter inveneris, ex ipsa
raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumta; non autem sunt regulae
firmitate distincta. illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi
syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? quae omnia inter se
invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores.
Haec pauca
quasi in prologum antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et
prosaice dicta Musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter
aperiunt. qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus
est, quaerat; librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo abbas
luculentissime composuit, perlegat, cuius exemplum in solis figuris sonorum
dimisi, quia parvulis condescendi, Boethium in hoc non sequens, cuius liber non
cantoribus, sed solis philosophis utilis est.
Explicit
epistola.
|