Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De generatione stellarum

IntraText CT - Text

  • DE GENERATIONE STELLARUM
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE GENERATIONE STELLARUM

 

Textus

 

Res eiusdem naturae eiusdem operationis se secundum naturam suam effectivae sunt. Ergo si secundum naturam suam non sunt eiusdem operationis effectivae, non sunt eiusdem naturae. Sed sphaerae et stellae non sunt eiusdem operationis secundum naturam suam effectivae. Ergo sphaerae et suae stellae non sunt eiusdem naturae.

Prima patet ex hac propositione, quam dicit Aristoteles II de generat.: «idem similiter se habens non est natum facere nisi idem. «Minor huius syllogismi patet sic: Sol secundum praesentiam est principium generationis et secundum suam absentiam corruptionis. Si ergo solis sphaera esset eiusdem operis vel operationis cum sole, cum in quolibet climate aequaliter praesens sit, esset in unoquoque climate generatio semper. Sed hoc falsum est: igitur et primum.

Item dicit Aristoteles in XVIII de animalibus, quod secundum revolutionem solis et lunae et combinationes secundum eorum coniunctiones et operationes determinata sunt tempora uniuscuiusque generationis naturaliter, etsi quandoque propter indeterminationem materiae accidit contrarium. -- Sed sphaerarum solis et lunae non est aliqua diversitas in oppositione et coniunctione et propterea non sunt principia eiusdem operationis naturaliter, cuius sol et luna. Patet ergo prior conclusio, quod stella et sphaera sua non sunt eiusdem naturae. -- Sed omne corpus aut est simplex aut compositum. Stella autem est corpus. Ergo stella est simplex vel composita. -- Quod non sit simplex, patet, quia tantum sunt quinque corpora simplicia secundum Aristotelem et alios philosophos, scillicet quattuor elementa et corpus nobile, quod appellatur «quinta essentia». -- Stella autem non est de natura quintae essentiae; nec est stella elementum unum, quia, si sic, septem planetae differentes secundum naturam facerent septem elementa, quod sic non est. Aut cum quattuor sint tantummodo elementa, necesse est, aliquem planetam communicare naturam alterius et non differre ab illo, sicut pars ignis non differt ab ipso igne. Et patet contra experimentum. Differunt enim in suis naturis specifice, ut determinatur in IV libro Albumazar. Cum ergo non sit stella de natura alicuius corporis simplicis, erit stella corpus compositum. Et non dico compositum ex materia et forma solum: sic enim compositum non opponitur ei, quod est simplex, sed dico compositum ex elementis; pluribus enim modis dicitur compositum. Erunt ergo corpora ex elementis facta.

Item omne coloratum est mixtum. Stellae sunt corpora colorata. Ergo stellae sunt corpora mixta. -- Prima patet duplici ratione, quarum prima haec est: Colores sunt qualitates secundae ex primis generatae, ut dicitur in Praedicamentis. Dicuntur enim passibiles qualitates, non quia generent passionem, sed quia ex passionibus generantur. Ergo erit coloratum elementum ex necessitate.

Item alia ratione sic: «Color est lux in extremitate perspicui in corpore terminato. «Sed corpus terminatum est corpus mixtum, et corpus coloratum est corpus terminatum. Ergo corpus coloratum est corpus mixtum. -- Quod maior huius syllogismi sit vera, patet. Si enim diceret aliquis, quod corpus diaphanum esset terminatum, ut quinta essentia et ignis, autem et aqua non sunt terminate, quia fluxibilia sunt, tunc esset coloratum caelum, quia esset ibi lux in extremitate perspicui in corpore terminato. Et etiam dicit Aristoteles, quod cum lux non sit, nisi in corpore terminato, non est in corpore simplici. Ergo corpus terminatum non est simplex, sed mixtum ex smiplicibus. -- Minor autem huius syllogismi patet per illud, quod dicit Aristoteles, quod «proprium sensibile visus est color.» Ergo stellae non sunt visibiles nisi per colorem. Sunt igitur coloratae.

Si autem dicat aliquis, quod ibi est lux, sicut in corpore simplici, et facit apparere solum, cum non sit, ut videtur aurora colorata et mare coloratum, hoc est manifeste falsum et contra illud, quod dicit Aristoteles, quod in simplicibus, quia non est ibi lux in corpore terminato, non apparet eadem lux longe distantibus et prope. Sed in stellis longe distantibus et prope semper, apparet idem color. Et hoc est, cum fuerit stella in auge sui excentrici aut in oppositione suae augis. Ergo non apparet color in stellis sicut in corpore simplici, sed sicut in corpore terminato.

Item: Perspicuitas est quaedam natura communis aeris et aquae et ignis et quintae essentiae, ut patet II de anima capitulo de lucido et in libro de sensu et sensato expressius dicitur. Hoc ergo, quod non est perspicuum, non est eiusdem naturae cum aliquo istorum. Sed stellae non sunt perspicuae; ergo non sunt eiusdem naturae cum aliquo istorum. Quod stellae non sint perspicuae, patet in luna. Nullum enim perspicuum facit umbram; luna facit umbram: ergo luna non est perspicua. Quod luna faciat umbram, satis patet in eclipsi solis. Si enim esset transparens, tunc pertransirent radii solis corpus lunae, et tunc non diceremus corpus solis pati eclipsim. Si forte dicatur, quod luna habeat naturam perspicui et non faciat umbram simpliciter, sed aliquo modo: hoc est contra experimentum et contra rationem. Dicit enim Aristoteles, quod in his quattuor corporibus praenotatis inest perspicuum secundum magis et minus, ut in aere magis quam in aqua, et in igne magis quam in aere, et in quinta essentia magis quam in aliis omnibus. -- Sic ergo sunt sphaerae ordinatae secundum naturam suam: cum luna est aliquid habens de natura perspicui et cum non tantum habeat quantum aqua, erit inferius aqua secundum naturam suam communicans in natura terrestri.

Item in fine III de coelo et mundo probat Aristoteles, quod in elementis non sunt figurae terminatae secundum suam essentiam. Et est una ratio talis: Si esset elementum alicuius determinatae figurae secundum, essentiam suam, necesse esset, omnem partem eius, cum sit eiusdem naturae cum toto, esse eiusdem figurae. Tres sunt autem figurae elementares, quae dividi possint semper in similes syllabas, hoc est, ut dicit ibi, scilicet: circulus, triangulus et quadratum. Circulum autem dividere in circulos ant ex circulis componere circulum non convenit, nisi fuerint circuli super idem centrum omnes constituti. Cum ergo plura sint elementa quam figurae huiusmodi, non sunt figurae elementis, determinatae.

Ex hoc argui potest, quod si sit aliquod corpus, cui determinata fuerit figura circularis, omnis pars eius dissimilis erit figurae circularis. Et sic dico circularis, quod circuli inferiorum partium et etiam superiorum et totius fuerit idem centrum. Sed stella, cum sit corpus rotundum, non habet idem centrum cum sua sphaera. Ergo non est pars suae sphaerae, cum idem sit centrum partis circuli et totius in habentibus figuram circularem. Et sic patet prima conclusio, scilicet quod est elementatum, cum non sit pars quintae essentiae, nec alicuius alterius elementi.

Item: creatio duplicem habet respectum, scilicet ad creaturam et ad creatorem. Si ad creaturam comparetur, haec erit una et uniformis creatio conformium rerum. Ergo si non sint res uniformes secundum naturam, non sunt eiusdem creationis. Sed stella et sua sphaera non sunt uniformes; differunt enim essentialiter in suis luminibus. Ergo sunt diversae creationis. Sed caelum est factum ex tota vel nova materia, ut dicit Aristoteles primo de caelo et mundo. Igitur in factione stellae non est factio novae materiae. Cum ergo factae sint ex aliquibus, aut erunt ex quinta essentia, ant ex elementis; non ex quinta essentia, quia immobilis et impermutabilis est: ergo ex elementis.

Item supponunt doctores alchimiae, quod in unoquoque corpore naturali et omplexionato inest quinta essentia et est sicut continens quattuor elementa, et secundum quod est in corporibus, est permutabilis et alterabilis. Cum ergo quinta essentia, quae est impermutabilis secundum se, sit permutabilis per humiliationem sui ad inferiora, quare eodem modo ea, quae permutabilia sunt secundum se, non possunt fieri incorruptibilia per sublimationem, cum maius sit incorruptibile fieri corruptibile, quam corruptibile fieri incorruptibile?

 





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License