Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De differentiis localibus

IntraText CT - Text

  • DE DIFFERENTIIS LOCALIBUS
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE DIFFERENTIIS LOCALIBUS

 

Textus

 

Differentiarum idem genus condividentium nulla cum alia simul est in eadem specie vel individuo illius generis. Sed sex sunt differentiae locum primo condividentes scilicet: sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et retro. Ergo in nullo eodem loco est aliqua illarum simul cum alia. Sed unaquaeque pars horizontis sursum est: ergo nulla earum est dextrum vel sinistrum, vel ante vel retro.

Item loca solum differentias habent ex terminis distantiarum differentibus: ergo ex oppositis oppositas et ex diversis diversas. Quod ergo sursum et deorsum sint diversae differentiae, hoc erit ex distantia unius ad alterum. Ergo cum idem locus a se non possit distare, in eodem loco naturaliter non erit dextrum et sinistrum.

Item dicit Aristoteles in libro «de caelo et mundo», quod tantum duo sunt loca naturalia scilicet medium et horizonta. Ergo ceterae differentiae loci, cum non fuerint secundum naturam erunt quoad nos, quod est contra ipsum in Physicis.

Huius solutio patet ex appositione: «hoc solum sursum est, in quod movetur leve non prohibitum». Sed leve extra medium existens non ad quamcunque partem horizontis movetur, sed ad unam tantum. Ergo termino distante extra medium sumpto solum, una pars horizontis sursum est respectu istius, et aliae partes aliis differentiis relinquuntur.

Probatio minoris: natura movens via brevissima movens est. Sed si in circulo extra centrum signetur punctus, linea, quae ab isto puncto inchoatur et per centrum transiens ad circumferentiam terminatur, omnium longissima est, quae vero ab illo puncto ad circumferentiam trahitur et quae cum ea perficit diametrum, est omnium brevissima. Ergo per eam movebit natura, si intendat ad circumferentiam. Ergo respectu singularum habitationum in superficie terrae sunt singulae partes horizontis sursum et non plures, respectu vero medii omnes. Non ergo erunt reliquae differentiae secundum positionem nostram, sed secundum situm singularum habitationum terrae.

Item, istae sex differentiae aliquando differentiae partium corporis sunt, aliquando locorum. Differentiae partium corporis differentiae sunt hoc modo: Corporis tres sunt dimensiones, scilicet longitudo, latitudo et spissitudo. Termini longitudinis sunt sursum et deorsum, latitudinis dextrum et sinistrum, spissitudinis ante et retro, ut dicit Aristoteles in libro de caelo et mundo. Sed in lineationibus sphaerici corporis non refert, secundum quam lineationem distinguatur longitudo, latitudo et spissitudo, quia dimensiones in corpore sphaerico sunt uniformes in figura et aequales. Unde nec in terminis dimensionum est distantia, et licet pars sursum sit et illa dextrum, sed in eadem parte confunduntum omnes differentiae.

Item ex hac ratione patet, quod sursum et deorsum omnium communissima sunt, dextrum vero et sinistrum communiora, quam ante et retro, quod falsum est. Quaedam enim habent tantum dextrum, cum non habeant ante et retro. Huius veritas dependet ex hac divisione: istae differentiae aut habent distinctionem ex terminis dimensionum mathematicarum, aut dimensionum naturalium, id est dimensionum, quae distinguuntur per potentias naturales. Si primo modo, solum erit naturarum differentiarum distinctio secundum rationem et secundum nomen et confusio secundum rem, sicut prius ostensum est. Si autem secundo modo, tunc erit distinctio secundum rem, ut est in animato, quoniam pars animati, unde est principium augmentandi, est sursum, ut caput in animalibus et in arboribus radix. In habentibus autem principium movendi secundum locum pars, per quam exit virtus motiva secundum locum, dextra est. Ante autem est pars ipsa, in qua siti sunt sensus. Igitur secundum ordinationem illarum potentiarum ordinabuntur istae sex differentiae, ut prius sint sursum et deorsum, postea ante retro, deinde dextrum sinistrum.

Et proportionabiliter sunt istae differentiae in caelo. Augmentatio enim circuli est ex maiori occupatione spatii, quod est distantia centri et circumferentiae. Ergo, cum longitudo penes hanc distantiam consistat, termini huius distantiae, scilicet centrum et circumferentia, sursum et deorsum erunt. Dextrum autem est pars alia, ut aries, in qua est fortior impressio lucis, per quam substantia separata caelum movet. Ante vero dicitur pars septentrionalis, in qua sunt luminaria fixa sempiternae apparitionis.

Si vero dicamus differentias istas locorum tantum, tunc dicendum, quod dextrum est locus, unde oriuntur stellae. Ortus autem stellarum differens est apud diversas habitationes secundum differentiam hemisphaeriorum, ita quod idem locus est his ortus et illis occasus, igitur idem dextrum et sinistrum respectu diversorum et locus totius caeli dextrum simpliciter loquendo.

Dubium vero est de habitatione eorum, quorum zenith polus est. Nam apud eos non est ortus et occasus stellarum per motum caeli, quia suus horizon est circulus aequinoctialis. Ergo nullus locus caeli est eis dexterum vel sinistrum. - Intentio ergo Aristotelis dicendo «dextrum et sinistrum in caelo secundum ortum et occasum» non est ex motu suo in se, sed ex motu suarum partium in comparatione ad nos, quibus oriuntur et occidunt suae partes. Ex ortu enim et occasu effectum generationis et corruptionis habent sicut satis notum est.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License