Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De generatione sonorum

IntraText CT - Text

  • DE GENERATIONE SONORUM
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE GENERATIONE SONORUM

 

Textus

 

Cum sonativum percutitur violenter, partes ipsius sonativi egrediuntur a situ naturali, quas natura sonativi reinclinat ad situm naturalem et fortitudine inclinationis huiusmodi partes egressae a situ naturali sibi in toto redeuntes ad situm (sibi) naturalem etiam ultra progrediuntur ad situm sibi non naturalem; et inclinatio naturalis de novo via conversa reinclinat ad situm naturalem et sic fit tremor subtilis in extimis partibus sonativi. Et hic tremor manifestus est in tactu et visu.

Hunc tremorem minutarum partium necessario consequitur in egressione a situ naturali extensio earumdem partium secundum diametrum longitudinalem et constrictio secundum diametrum transversalem; et in reversione ad situm naturalem accidit e contrario abbreviatio diametri longitudinalis et majoratio diametri transversalis. Et haec motio sonativi secundum extensionem et contractionem in partibus minutis, quae consequitur motum localem tremoris est sonus vel velocitas naturalis ad sonum. Et cum tremunt partes sonativi movent aërem sibi contiguum ad similitudinem sui motus et pervenit usque ad aërem sibi connaturalem in auribus aedificatum et fit passio corporis non latens animam et fit sensus auditus.

Primum autem motivum partium sonativi est praedicto modo: aut virtus motiva est intra ipsum sonativum aut extra. Primum autem motivum talis motus non potest intraesse nisi ipsa anima, quia natura non potest esse principium primum talis motus. Et cum non sit talis motus continue habens animam, non erit talis motus ab anima vegetativa, sed a sensibili rnotiva motu voluntario, quam necessario praecedit imaginatio vel apprehensio. Ergo sonus formatus a primo motivo, in quo est imaginatio, vox est.

Sed cuidam voci dat speciem et perfectionem ipsa figuratio actualis instrumentorum vocalium et figuratio motus spirituum motivorum instrumentorum vocalium. Cuidam vero voci non dat figuratio perfectionem. Illa vero, cui figuratio praedicta dat speciem et perfectionem, erit vox litterata. Et vox, quam complet figuratio unica, erit littera. Quam vero complent figurationes multae, erit ex litteris composita.

Potentia vero vocis ad hoc, ut scribatur, nihil aliud est, nisi ipsa figuratio instrumentorum vocalium et spirituum, qua littera interius generatur. Ideo possibile est, repraesentari per figuram visibilem assimilatam figurae suae generationis. Et manifestum est, quod, cum ars imitetur naturam et natura semper facit optimo modo, quo ei possibile est, et ars est non errans similiter, rnelior autem sit repraesentatio per figuras exteriores assimilatas figuris interioribus, quam et secundum artem grammaticam, scribere erat per figuras exteriores assimilatas figuris interioribus ipsas interiores repraesentare. Quod si objiciatur de diversis figuris eiusdem elementi arte inventis, non est diversitas secundum substantiam figurae, sed secundum accidentalia eius v. gr. figuratio huius elementi A in latino, hebraeo et graeco et etiam in arabico est triangulus. Sed ipse triangulus accidentaliter dicitur a tribus linguis praedictis. -- Similiter figura huius elementi R in omni lingua est crispatio in figura sensibili, sicut intra formatur lingua et ita de ceteris. Sonus vocalis assimilatur sibi in toto et in parte. Necesse est ergo, ut generetur a motu assimilato sibi in toto et in parte.

Sed motus assimilati sibi in toto et in parte sunt septem: motus rectus, circularis et dilatationis et constrictionis. Haec enim duo non differunt, nisi sicut motus rectus ante et retro motus circularis super centrum motum recte, et motus circularis super centrum motum circulariter; et similiter motus dilatationis et constrictionis super centrum motum recte et super centrum motum circulariter.

Propter hos septem motus posuerunt antiqui Graeci septem vocales. Sed istae duae super centrum motum recte et super centrum motum circulariter licet sint possibiles in imaginatione, tamen sunt difficiles aut impossibiles in re. Propter hoc non remanent nisi motus quinque possibiles aut factibiles in operatione.

Igitur palam est, quod in motu recto spirituum motivorum et per arteriam vocalem figuratur J. Quandoque idem tamen rectus motus non est minus continuus, quia tunc non faceret tenor tremorem, sed est frequentissime iens et rediens. Motus vero circularis facit figuram. Omnis vero motus circularis super centrum recte motum motu centri, subtendit cordam et motu cuiuslibet puncti circumferentia describit arcum super cordam et ita facit figuram pyramidalem. -- Motus autem constrictionis facit figuram V i. e. duas lineas in centro concurrentes. -- Motus vero dilatationis et constrictionis super centrum motum recte motu recto subtendit basim trigoni. Et omnis punctus, cum sit dilatatio, quia movetur, motu duplici, describit unum latus trigoni a basi usque ad conum; et cum sit constrictio, describit reliquum latus a cono usque ad basim; et ita fit figura A. -- Et cum sit alterum tempus, quo formatur sonus vocalis et sonus consonantis. Et etiam sunt duo tempora discontinua, quia inter quoslibet motus contrarios est quies media: eo modo dicitur consonans, quasi cum alio sonans; et quasi per se non possit audiri, cum eius generatio praecedat, vel subsequatur tempore generationem vocalis.

Ad hoc respondeo: quod virtus motiva, qua formatur vocalis continue a principio syllabae usque ad finem eius, inclinat spiritus et instrumenta ad formandum sonum vocalis sibi similem et etiam movet spiritus et instrumenta. -- Cum autem dictam inclinationem concomitatur inclinatio aliqua ad formandum sonum consonantis, egreditur in spiritibus et instrumentis rnotus unus compositus proveniens a duabus inclinationibus, sicut cum ponderosum inclinatur ad rnotum deorsum, et cum hoc impellitur ex transverso, consequitur in ipso motus egrediens a diversis inclinationibus aliis a motu naturali. Sed quia continua est inclinatio motus naturalis, semper est reversio ad motum naturalem. -- Manifestum est igitur, quod in motu, quo formatur sonus consonantis est motus et inclinatio ad formandum sonum vocalis materialis et ita in sono consonantis est sonus vocalis materialiter; est tamen sonus naturalis sicut motum soni consonantis, sicut inclinatio ponderosi

naturalis, cum impellitur ponderosum ex transverso, magis, est de rnotiva inclinatio multociens quam violenta et eadem plus dat motui actuali speciem et formam, quam inclinatio naturalis.

Potest tamen hoc, quod dicit Priscianus, quod vocales sunt sicut animae et consonantes sicut corpora, ad hoc referri, scil. quod sonus consonantis non habet esse in auditu et extra os, nisi per sonum vocalis actualem. Cum enim diversum sit tempus formationis consonantis et vocalis eiusdem syllabae, necesse est, quod sonus consonantis possit formari in ore sine sono vocalis.

Sed, ut dicit Isidorus, nisi sequatur sonus vocalis intus inclusus, murmur litterae sonabit et extra os ad auditum non pervenit. Ex jam dictis patet, quod motus formativus consonantis minus elongans inclinationem ad actualem sonum vocalis ab actu suo, semivocalis erit formativus; sed motus, qui plus elongat dictam inclinationem ab actu suo mutae erit formativus. -- Ex hiis itaque patet, qualiter syllaba est ex uno spiritu et uno accentu indistanter prolata, licet in ipsa sint multae litterae, quia haec unitas est inclinatio continue ad sonum vocalis formandum, super quam inclinationem sicut supra naturalem cadunt inclinationes ad formandas consonantes sicut inclinationes accidentales.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License