Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De impressionibus elementorum

IntraText CT - Text

  • DE IMPRESSIONIBUS ELEMENTORUM
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE IMPRESSIONIBUS ELEMENTORUM

 

Textus

 

Ut testatur Jacobus in canonica sua «omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio». Hoc autem fieri in quibusdam rebus immediate, in quibusdam mediate necesse est. Quare philosophi, etsi perfecte res non intelligentes, cum naturas rerum non ignorare debent, radios corporum supercaelestium descendentes super res corporales mutationis earum maximam causam praebere non ignorantes dicunt, quod radii reflexi et condensati causa sunt caloris generati apud nos. Cuius signum est, quod in convallibus maior calor est, quam in montibus; unde in montibus diutius manet nix, quam in convallibus; unde etiam in quibusdam montibus altissimis manet nix perpetua. - Et nota quod nihil differt, quod sol in se sit calidus. Si enim corpus solare in se esset calidum et calor eius excitaret calorem in rebus inferioribus, tunc quanto propinquiores essent ei res, tanto calidiores essent et in cacumine montium esset maior calor, quam in convallibus et in superiori et medio interstitio aeris esset maior, quam in infimo; cuius oppositum ex toto videmus, quia ill cacuminibus montium manet nix, in convallibus autem non; et in interstitio superiori generantur grandines et in infimo pluviae. - Signum ad idem: aves rapaces in aestate ascendunt, ut frigefiant, ut aquilae volant in sublime, ut temperent calorem suum generatum ex motu; multum enim volant. Et grues et aliae aves multae in convallibus descendunt contra forte gelu, contra vero calidum ascendunt ad montana. Et haec omnia eiusdem signa sunt, scilicet quod calor non provenit ex corpore solari, sed ex reflexione et condensatione radiorum.

Hoc habito manifestum est, quod radii in aquis descendunt ad fundum, cum aqua sit corpus transparens sicut aer, cornuglacies et vitrum. In fundis ergo aquarum est reflexio, quare maior est calor in fundo, quam in superficie. Unde pisces in hieme in fundo aquarum sunt, in aestate vero in superficie et congelatur aqua in superficie, in fundo vero non.

Si autem quaerat quis, quare aqua multum frigefacta congelatur, cum frigiditas sit eius naturalis potentia, similiter et humiditas ut videtur et fluxibilitas, ad hoc respondendum est, quod omnis aqua naturaliter est frigida, sed non fluida, immo potius ex natura sua est congelata. Fluxibilitas autem eius est ex calore incluso, ut mollities in terra.

Item radii reflexi a speculo concavo generant ignem ut stupa apposita inflammetur. Habito ergo, quod calor proveniat ex condensatione radiorum manifestum est, quod, dum condensantur in fundis aquarum, calefit aqua et tantum calefit, quod non remanet sub natura aquae: transit igitur ad naturam aeris. Sed cum natura aeris non sit esse sub aqua, ascendit super aquam; ascendit autem in ampulla ex ipsa aqua. Multae autem ampullae, cum ascendunt super aquam, simul se tenent per naturam humiditatis ampullarum et ex illis fit vapor vel fumus, ex quibus fiunt nubes. - Sed cum in fundo aquarum sit generatio ampullarum, quaedam earum transeunt per meatus terrae, quaedam remanent in aquis, quaedam ascendunt super aquam.

De ascendentibus primo dicendum est. Si quis autem sensibiliter velit videre, ponat aquam claram in patella clara et videbit manifeste ampullas generatas et ascendentes per calorem ignis suppositi sub patella. Idem enim est modus generationis ampullaruin hic et ibi.

Notandum tamen, cum aere et cum ampulla esse terram et ignem. Sunt ergo ibi quattuor elementa in ista ampulla scilicet terrestreitas propter locum generationis, aer generatus, natura ignis in generatione caloris; de aqua manifestum est. Haec ergo est quasi prima generatio elementorum et prima admixtio elementorum. - Ubi est ergo aqua abundans in ampullis generatis, cum ascendunt super aquam, vocatur vapor humidus; quando terra est abundans, vocatur fumus siccus; cum vero aer sit abundans erit vapor pinguis. Vapor ergo ascendens ascendit super quantitatem et grossitiem et subtilitatem caloris generati. Si enim calor fuerit magnus et grossus, generatur ampulla magna et grossa et ponderosa. Unde quandoque non ascendit, nisi ad superficiem aquae et ibi insensibiliter frangitur et calor evaporatur. Et quanto subtilior est calor, et subtilior est ampulla et tunc debilis est calor. Unde non differt ampulla a superficie terrae et volitant hinc inde in convallibus. Hoc autem fit in vespertinis et in matutinis temporibus, quando debilior est calor et sic generatur nebula. Et cum illae ampullae parvae destruuntur a calore, cadunt ad superficiem terrae et fit ros. Si autem maior sit calor, facit istas ampullas praedictas sive nubem ascendere ad primum interstitium aeris. - Est enim primum, secundum et tertium. Tertium vero non est altitudinis maioris, quam quinguaginta milliariorum, ut dicit philosophus. -- Cum ergo nubes sit in primo interstitio, destruitur quandoque a calore et unaquaeque ampulla, cum sit in nube, trahit se ad sui profundum. Et ideo separantur ampullae ab invicem et minutae guttatim cadunt. Immo fiunt guttae etsi nubes sit continua et quia non ex toto destruitur, a calore cadit fluida pluvia et non congelata. Et nota, quod generatio pluviae et roris differunt secundum magnum et parvum et secundum diversa loca generationis. -- Cum vero ascendit nubes ad secundum interstitium, fit major abstractio caloris et destruuntur ampullae penitus a calore successive tantum, quare molle est quod relinquitur sicut lana et fit nix. Si autem subito deferatur nubes sursum ad secundum interstitium, subito destruitur a calore et fit lapis rotundus et est generatio grandinis, sicut ampulla fuit rotunda. Hoc autem fit maxime, cum calor fuerit magnus. Differt autem pruina a nube, sicut differt pluvia a rore.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License