Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De motu corporali et luce

IntraText CT - Text

  • DE MOTU CORPORALI ET LUCE
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE MOTU CORPORALI ET LUCE

 

Textus

 

Unum inquantum unum unum solum efficiens est. Nec sic excludo plura efticientia, quorum unum est propinquius et alterum remotius in eodem ordine. Sic, cum dico solum «animal», non excludo substantiam vel particularem substantiam aliam. Igitur motus inquantum est unus unicum efficiens est. Sed motus a principio intrinseco, qui naturalis dicitur, reperitur in omni corpore. lgitur et efficiens proportionatum motui simpliciter reperitur in omni corpore. Sed nihil est commune repertum in omni corpore, nisi materia prima et forma prima, et magnitudo, quae necessario consequitur haec duo, et si qua consequuntur magnitudinem simpliciter, ut situs et figura. Sed per magnitudinem, non est corpus receptivum motus simpliciter, quod satis patet, ubi ostendit Aristoteles, quod omne, quod movetur, est divisibile. Non igitur secundum magnitudinem, vel aliquid, quod consequitur magnitudinem, est corpus effectivum motus simpliciter. Nec materia prima est efficiens motum, quia ipsa est passiva. Solum igitur necesse est, quod motus simpliciter sit a forma prima, sicut ab efficiente.

Ad idem. Si motus appropriatus alicuius speciei est natura propria illius, natura autem propria nihil est, nisi forma ordinata ad motus proprios et ad actiones illius speciei, motus simpliciter communis in omni moto exit ab eo, quod commune est in omni specie propria. Et hoc non est, nisi a forma prima.

Hoc ostenso quaeritur, an hoc sit in omni motu primum movens non motum, aut sit aliud movens et remotius a motu, sicut vis apprehensiva? - Quod sic ostenditur: In motu animalium est ordo talis: ultimum est motus; proxime vero rnotui sunt musculi; consequenter virtus motiva corpora dura, ut nervi in musculis et villis, sive virtus illa sit corporalis, ut spiritus motivi, sive calor naturalis; consequenter autem est appetitiva animae, quae est motiva animae imperando motivae corporali; et ante hanc est apprehensiva convenientis vel nocivi, quae movet appetitivam. Apprehensivam vero non praecedit alia causa, unde motus fit. Sic ergo apprehensivum tale est principium efficiens motus talis; simpliciter apprehensivum autem erit primum efficiens motus sinipliciter.

Sed in ponderosis et levibus motis naturaliter non est apprehensivum infra ipsa. Ergo necesse est, quod motus eorum corporalis sit a virtute corporali caelesti, quae mota est ab apprehensiva motoris caeli. Et ita, si staret caelum, non possent moveri ponderosa et levia quod concedendum est cum Avicenna.

Ad idem. Si loquamur de motu secundum modum Platonis, verum est, quod anima est substantia seipsam movens, et nulla forma corporalis est seipsam movens, quia hoc est proprium animae, sive vitae. - Sed quod secundum Platonem est seipsum movens, hoc secundum Aristotelem est primum movens non motum, ad quod oportet omnes motus resolvere.

Item, cum tam apprehensiva, quam virtus corporalis ponendae sint in ordine efficientium motum caeli et animalium, necesse est, ut altera ponatur prior et remotior a motu, reliqua posterior et propinquior motui. Illa autem, quae prior est, motiva erit posterioris et non e contrario. Sed dignius est, ut virtus incorporalis pura sit motiva virtutis corporalis, quam e contrario. In his ergo est primum motivum apprehensiva. Ergo et simplicite motus erit apprehensiva primum efficiens.

Sed cum acquisita per motum fuerint in diversis praedicamentis, et ita non univocentur in natura una, sed solum participent aliquo nomine uno intentionis variae et ambiguae, ut non nominantur haec nomina bonum vel perfectio finis motus, similiter non est una natura, sed plures naturae sub intentione una varia vel ambigua. Finis enim motus est perfectio vel bonum. Ergo nec motus simpliciter, nec causa efficiens proportionata motui simpliciter erit natura una, sed plures naturae, quod est contra praemissa.

Ad haec respondeo, quod finis motus simpliciter est ordo et situs, et haec est natura una reperta in omni acquisito per motum. Et licet acquisita per motus diversos non univocentur in aliquo praedicamento de illis specialiter, nihil impedit tamen in acquisitis aliquam naturam esse unam acquisitam, quae sit proportionata motui simpliciter. Dico enim, quod forma prima corporalis est primum motivum corporale. Illa autem est lux, quae cum se multiplicat et expandit absque hoc, quod corpulentiam materiae secum moveat, eius pertransitio per diaphanum fit subito et non est motus, sed mutatio. -- Quando vero est lux expandens se in partes diversas, ista incorporatur materiae, si corpulentiam materiae secum extendit, et fit rarefactio materiae vel augmentum. - Quando vero congregatur lux in se cum corpulentia materiae, fit condensatio vel diminutio. -- Cum vero lux secundum unam viam se generat secum trahens materiam, fit motus localis. - Cum vero lux, quae est intra materiam, mittatur foras et quod foris est, immittit intus, fit alteratio. Et in hoc patet, quod motio corporalis est vis multiplicativa lucis. Et hoc idem est appetitus corporalis et naturalis.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License