Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De motu supercaelestium

IntraText CT - Text

  • DE MOTU SUPERCAELESTIUM
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE MOTU SUPERCAELESTIUM

 

Textus

 

Incipit tractatus de motu supercaelestium.

Quoniam motus simplex ant est circularis ant rectus, et omnis motus, sicut ostensum est in VIII Physicorum, est alicuius moti et non absque aliquo motore, sed quoniam motus simplex et perfectus est moti simplicis et perfecti, sicut ostensum est in primo Caeli et mundi, et motus circularis est talis dispositionis, erit igitur de necessitate moti simplicis et perfecti eiusdem, quod maxime accedit ad naturam formae et maxime recedit a natura materiae. Tale autem solum est corpus circularis dimensionis, eo quod circularis dimensio, quoniam terminata est per se, consequitur per naturam formae. Recta autem, quoniam non est terminata per se, sed per aliud, consequitur per naturam materiae. Propter hoc motus circularis erit circularis dimensionis. Et quia quaesita est dispositio motoris et moti in motu recto, consequenter est quaerendum de motu circulari.

Quoniam igitur, sicut dictum est in VIII Physicorum, omne quod movetur, aut movetur a se, ant ab alio, ergo motum primo motu scilicet circulari, ant movetur a se, aut ab alio. Sed quoniam omne, quod movetur ab alio, movetur a motore extrinseco, illud autem non movetur a motore extrinseco, cuius causa est, quia ille motus est primus, sicut ostenditur in VIII , et motus primus a motore primo, quia non habet motorem extra ipsum, cum sit immobilis, ita quod neque essentialiter, neque accidentaliter moveri potest: igitur illud motum non movebitur ab alio, ergo a se. - Sed sicut ostensum est in VIII, intentio eius, quod est motum a se est, quod motus componatur ex motore et moto, motore distincto a moto secundum designationem et non secundum esse. Tunc sicut motum a se componitur ex motore et moto secundum hunc modum, tunc motor in eis secundum esse non distinguitur a moto, igitur constituitur per ipsum, qualis est dispositio in animabus.

Videtur idem hoc per hoc, quod ostensum est in VIII. Ostensum est enim, quod necesse est, quod motor sit simul cum moto ipso. Simul autem in huiusmodi motis non potest esse, nisi secundum intentionem praedictam, scilicet ut motor coniungatur moto et non distinguatur ab ipso secundum esse. Sed hoc non potest stare, nisi motor talis dispositionis non est abstractus, sed coniunctus. - Similiter autem cum constituatur in esse secundum subiectum motum, de necessitate movebitur per accidens, scilicet per motum ipsius subiecti. - Et ostensum est in VIII, quod primum motum et motum hoc, scilicet habens animam, utrumque movetur a se, sed differt unum ab alio, quod in motore primi moti non subintrat motus alius essentialiter vel accidentaliter, quoniam si sic esset, non esset motor continuus neque aeternus. Motor autem in habentibus animas movetur per accidens. Et hoc creditur ex hoc, quod faciunt motum esse post quietem in eis et non movent continue.

Item cum iste motor sit abstractus, neque movetur ab aliquo moto, remanet dubitatio de modo motoris ipsius, scilicet: quomodo facit motus? Et sermo Aristotelis est hic et Xll Metaphysicae, quod primum sic movet sicut desideratum et intellectum movet nos. Sed cum desideratum moveat nos per modum finis, tunc et iste motor in illis erit per modum finis: et quaestio nostra est de eo, quod movet per modum efficientis.

Item quaestio est, si desideratum sit idem, quod intellectum in illis. Manifestum est enim, quod in nobis differunt et sunt principia diversorum motuum, quorum unus est sensibilis, reliquus autem rationalis. In illis autem videtur, quod non differunt. Causa autem est, quod sensus in nobis differunt ab intellectu, quia potentiae, quibus comprehenduntur res in nobis sunt diversae scilicet sensus et intellectus. Sensu enim comprehenditur desideratum et voluptuosum, intellectu autem intellectum. Cum igitur corpora caelestia non sentiant, nec erit in eis desideratum differens ab intellecto. Intellectum enim in eis est movens, eo quod est bonum visibile et voluptuosum. Causa autem in hoc, quod non sentiant est, sicut tangit Aristoteles in libro de anima, quod sensus non est nisi ad salutem, quod non est in ipsis, quia non indigent corpora supercaelestia. Et ideo cum natura nihil agat otiose, non erit in eis virtus sensibilis. -- Ex hoc manifestum est, quod haec corpora sunt animata et non habent de virtutibus animae, nisi virtutem intellectivam et desiderativam, quae movet in loco et haec est, quae immediate facit motum in ipsis. Motor enim, qui movet per modum desiderati et intellecti, sicut dictum est, est virtus separata. Et dubium est, utrum virtus separata moveat sic secundum motum duplicem, licet eadem sit secundum substantiam, an differat secundum esse. – Manifestum est enim, quod movenes in nobis secundum hos duos modos scil. secundum agens et secundum finem est differens secundum formam scil. in anima et extra animam. Secundum enim quod est in anima est agens motum; secundum autem quod est extra animam, est movens secundum finem: sic enim est finis motus et non agens. In illis enim videtur, quod sit, aliquid indifferens secundum esse. Dicit enim Aristoteles, quod principia in illis sunt eadem, sed manifestum est, quod non intelligit hoc de virtute separata et coniuncta, quia iam ostensae sunt causae diversae: immo intelligitur hoc de intellecto et desiderato, quae in nobis sunt diversa et in illis sunt eadem secundum quod ostensum est. - Similiter de movente separato secundum quod movet secundum agens et secundum finem. -- Sed non intelligit solum identitatem secundum substantiam, quia haec identitas manifesta est in illis, in quibus est maior diversitas, quam in illis. Relinquitur ergo, quod intelligat identitatem secundum esse. Quaeratur igitur causa in hoe, quod diversitas ista non reperitur in illis, sic dicendum, quod in illis est virtus illa omnino separata; in nobis autem in materia est. Si enim forma pomi non esset in materia, idem ens non esset differens secundum substantiam neque secundum esse esset movens his duobus motibus. Et haec est dispositio motoris in movendo in primo moto.

Sed consequenter circa intentionem istius motoris dubitari potest, cum acceptum sit apud philosophos, quod illud, quod imaginatum est de illis formis abstractis sit esse et perfectio in ipsis corporibus motis, propter quid est, quod sunt in continuo motu? Videtur enim, quod non indigeant motu, cum idem sit semper praesens apud ipsa. Sicut enim si forma arcae, quae est in ipsa anima vel in mente ipsius artificis, esset esse ipsius arcae, non moveretur artifex ad faciendam arcam, similiter in his, cum quod imaginatum est de illis formis sit esse istorum et non indigeat motu. Et etiam intendit, quod motus eorum est causa exitus eius, quod est in potentia in illis formis abstractis ad actum scil. ad formas materiales. Istae enim formae videritur habere duplex esse, scilicet esse in actu, quod intelligo materiale, et esse in potentia, quod habent in abstractione. Intelligo enim habere actum et potentiam, quemadmodum dicimus, quod formae artificiales habent esse in actu in materia et esse in potentia in anima artificis. Sic et hae formae sunt secundum duplex esse abstractum, quod est in potentia et esse materiale, quod est in actu. Si tamen motus earum non est propter exitum istarum formarum de potentia in actum, ita quod illa sit perfectio prima in illis, sed ita quod illa sit consequens primam perfectionem earum, sicut ille, qui excitatur ad conservandam sanitatem per aliquam potentiam et operationem alicuius artis, primo intendit sanitatem, secundo illam operationem et propter hoc motus in eis est contrario modo et in inferioribus, quia in ipsis est perfectio primo loco intenta, in illis secundo loco et est perfectio imperfectorum. Propter hoc in his est motus continuus, in illis autem decisus.

Quaesito unde sunt dispositiones illius motoris tam in VIII, quam in Xll, in VIII ostendit in quantum sunt de genere moventium; in XII ostendit in quantum sunt de genere vel numero substantiarum immobilium. Et demonstratum est de primo motore, quod est unum immobile perpetuum, abstractum a materia scilicet quod neque est corpus, neque virtus in corpore. --Et difficultas non minima est in tot sermonibus, quibus usus est Aristoteles in ostensione ultimae positionis: accipit enim duas propositiones, quarum una est, quod omnis potentia in materia est finita; secunda autem est, quod actio infinita non provenit a potentia finita. Ergo motor cum sit potentiae itifinitae, est motus progrediens ab ipso infinitus. Ergo arguit in sectunda figura, quod non erit in materia potentia infinita, igitur abstracta. Maior autem ostensa est in VIII. Ostensum enim est, quod omnis potentia in corpore finito est finita; aliter contingeret ipsum movere in instanti.

Sed in hoc sermone est difficultas: si enim omne corpus habet potentiam finitam et caelum est corpus, ergo habet potentiam finitam. Sed cum omne habens potentiam finitam sit corruptibile, erit caelum corruptibile. Nec potest dici, quod privatio corruptionis caelo acquisita est a potentia aeterna abstracta. Contingeret enim tune, quod aliquod receptibile corruptionis in se fleret aeternum ab alio. Hoc autem destructum est in primo caeli et mundi in fine. Ostensum enim est, quod impossibile est, quod aliquid possibile non esse in sua substantia necessitatem recipiat ab alio, ut non sit possibile, ut substantia eius transmutetur.

Item, si potentia in illo ad motum sit finita et motus est finitus in esse et substantia, sicut praedictum est, tunc potentia in eo ad esse erit finita. Quare si est possibile in sua substantia existere, erit possibile ad corruptionem ex se et non-esse. Quare ex se erit corruptibile. Aut si hoc corpus est in sua substantia perpetuum, sicut ostensum est in libro de caelo et mundo, tunc non opus est ponere principium eo nobilius. Videtur enim cum dicitur, quod omnis potentia in corpore est finita, quod non est hoc verum, nisi in corporibus materialibus, generabilibus et corruptibilibus. Et si aliquid est aeternum in sua substantia, videtur, quod necesse est, potentiam eius moventem esse aeternae motionis et ita potentiae infinitae. Et tunc non sequitur, quod potentiae in substantiis essent finitae, nisi essent compositac ex materia et forma. -- Cuius oppositum est ostensum in primo caeli et mundi.

Item videtur, quod, cum in substantiis sint potentiae infinitae, impossibile est, ut sint actiones finitae. Finitas enim actionis et motionis non accidit, nisi propter alterationem motoris a moto, a quo accidit ei fessitudo. Si igitur caelum non alteratur in sua substantia, neque accidit ei fessitudo non est impossibile, ut agat actionem infinitam a potentia existente in ipso; et tunc non erit necessarium ponere motorem separatum ab ipso.

Et in hoc sermone non est error parvus et ideo necesse est, ut speculemur in eius destructionem. -- Et dico,quod omnis motor, qui movet propter aliquid, quod est in potentia et necesse est, ut exeat ad actum, est potentiae finitae, et eius motus erit finitus. Cum igitur moventes in stellis sint huiusmodi, eo quod stellae motae in omni hora sunt in loco alio et alio -- modo enim sunt hic, modo ibi - et ita loca diversa sunt eis quasi ultima: motus erunt igitur de necessitate in ipsis potentiae finitae et finiti motus. Similiter cum universum sit semper totum in uno loco secundum formam, sed non secundum subiectum, sicut ostensum est in VIII Physicorum, aut in loco alio secundum subiectum et secundum formam, erit potentia in ipsis existens finita. Si igitur aliquid movetur motu infinito, motus eius est propter aliquid semper in actu. Sed quod actu semper est, non est corpus, nec virtus in corpore. Sed motus caeli primi est infinitus, sicut ostensum est in VIII; igitur propter aliquid, quod est actu. Sed praeostensum est, quod motus qui est in his secundum finem et secundum agens est idem. lgitur proxmius motor in lstis secundum agens est semper in actu. Ergo nec est corpus, nec virtus in corpore.

Hoc habito revertamur ad praedictum sermonem. Dicamus igitur, quod in corpore caelesti non est possibilitas ut corrumpatur, quia non habet contrarium. Est ergo permanens in se et per suam substantiam. Motus autem est impossibile ut sit permanens, cum habeat contrarium, scilicet quietem. Item, quoniam corpus caeleste movetur ex se, et omne, quod movetur ex se, possibile est, ut quiescat -- dicitur enim motum ex se hoc omne, quod per voluntatem et desiderium movetur --: ergo corpus caeleste possibile est, ut quiescat ex se. In corpore enim caelesti sunt haec duo scilicet possibilitas quiescendi et permanentia in substantia. Sed quomodo hoc, cum motus sit in substantia et esse?

Et verum est, sicut dictum est, quod hoc corpus intendit, ut, quod est in potentia in formis abstractis, exeat per motum in actum, sed non ut illud sit in eo prima perfectio, sed consequens primam perfectionem. Et propter hoc est quies in eo ex sua substantia possibilis, corruptio autem non. Nunquam tamen quiescit, sicut ostensum est in libro de caelo et mundo, ideo cum motus non sit permanens in se, sed ab alio. Secundum igitur permanentiam motus oportet ponere substantiam fixam et permanentem in substantia sua. Et non est hoc propter corpus caeleste, quia in ipso, est possibilitas motionis neque essentialiter neque accidentaliter. Et ideo dicit Aristoteles, quod non est timendum caelum quiescere in aliqua hora, et non corrumpetur, quia corruptio non est possibilis sicut quies; et in motu possibile est, ut sit possibilis ex se, necessarius autem ex alio, in moto autem non. -- Et haec est causa, quod motus substantiam et esse habet ab alio, scilicet a motore ipso.

Concludens igitur ex praemissis intentionem meam dico, quod omne habens in loco motum aeternum, necesse est, ut sit substantia eius aeterna. Sed si substantia eius fuerit aeterna, non est necessarium, ut motus sit in veritate aeternus, Sed si motus eius sit in veritate aeternus, necesse est, ut sit a motore separato aeterno et non corporeo, neque potentia in corpore, sive sit aeterna, sive non aeterna.

Item ostensum est in VIII, quoniam motorest unus; similiter autem in XII et quod non estunus solum definitione, sed definitione et numero. Multitudo enim numeralis non est nisi propter materiam. Sed ostensum est, quod abstractus est a materia.

Praeterea. Sicut ponitur a Ptolemaeo, duo sunt motus primi caelorum. Et unus eorum est motus caeli supremi, quo movetur universum motu diurno ab oriente in occidentem; et duo poli huius motus sunt poli aequatoris diei. Secundus motus est, quo movetur caelum stellarum et similiter sphaera planetarum ad diversos motus primi describendo unum gradum in centum annis; et iste motus quandoque est ante, quandoque est post, secundum quod imaginatur motus accessionis et recessionis; et sunt poli istius poli circuli inclinati, scilicet zodiaci. Sed quomodo erit hoc, cum motor non sit nisi unus, et a motore uno non proveniat nisi motus unus? Videtur enim, quod motus unus simplex non moveat nisi motu uno simplici, et quod non proveniant ab eo motus duo neque motus oppositi. .

Item, si universum movetur istis duobus motibus, tunc sunt ei naturales, aut exeuntes a natura aut ambo aut alter illorum; et ille qui exit a natura, est violentus, et non potest sustineri, quod caelum habeat motum violentum. Tunc igitur sunt ei naturales et a duobus motoribus per naturam, quia omnis motus naturalis est per motorem naturalem. Sic igitur a destructione consequentis: si motor naturalis est unus, tune motus ei naturalis est unus et solum ad unam partem.

Item ponatur, quod motus planetarum diversificentur in suis excentricis secundum longitudinem et latitudinem et motus epicycli secundum progressionem et retrogradationem: quomodo salvatur haec diversitas cum motore uno simplici?

Item ponatur in eis diversitas secundum velocitatem et tarditatem. Positum enim est, quod illud, quod propinquius est caelo stellato, est tardioris motus, et illud, quod est remotius ab illo, est magis festini motus. Dicunt enim stellas duas super solem tardas et ponderosas, quae autem sub sole, leves et veloces.

Verum est autem, quod sicut dictum est, motor caeli componitur ex duobus motoribus: unus autem est anima existens in eo; reliquus autem quaedam virtus non existens in materia. Motor autem, qui ests virtus non existens in materia, est unus aequalis et continuus in movendo infinite; reliquus autem, qui est anima, numeratus secundum numerum corporum motorum et suorum motuum. Et secundum hoc dicit Aristoteles in XII Metaphysicae, quod via numerandi substantias moventes sit secundum numerum corporum motorum intelligens motorem coniunctum non separatum. In quantum corpora caelestia conveniunt in hoc, quod moventur a virtute movente non in materia, habent perpetuitatem motus, continuitatem et aequalitatem, et finis motus est non temporalis. Secundum autem quod moventur a motore, quae est anima, ideo quod est motor, multiplicantur et diversificantur motus in ipsis, quia iste motor est motionis finitae. Est enim motor iste substantia perpetua, sicut ipsum motum ab ipso, sed est possibilis in movendo, sicut suum motum in recipiendo. Ergo eorum motus in tempore. -- Secundum etiam proportionem, quae est inter corpora caelestia et animas moventes, ipsa diversificantur in velocitate et tarditate. Et hoc quod dicit Aristoteles in libro de caelo et mundo, quod in caelo sint stellae quaedam velociores, quaedam tardiores, hoc non est quia accidit eis alteratio aut omnino fessitudo, sed hoc est ex diversitate proportionis, quae est inter motorem et motum intelligens motorem coniunctum. Motor enim non movet, nisi potentia eius maior sit potentia moti; et si multum superabundaverit, movebit velocius; cum autem non superabundaverit, non movebit; et si modicum, movebit tardius.

Et haec sufficiant inquisitioni de motu in supercaelestibus. Consequens autem esset inquirere diversitatem motuum secundum diversitatem in ipsis motis. Sed quoniam hoc est altioris inquisitionis - non enim est, nisi eius, qui perfecte novit positiones Ptolemaei in Almagesto et destructiones earundem, quas ponit Alpetragius - ipsi ad praesens supersedeamus.

Explicit de dispositione motoris et moti.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License