Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De ordine emanandi causatorum a Deo

IntraText CT - Text

  • DE ORDINE EMANANDI CAUSATORUM A DEO
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE ORDINE EMANANDI CAUSATORUM A DEO

 

Textus

 

Multum coangustat mentes indissertas et corporalium phantasmatum mutabilitate plenas, quod audiunt Filium coaeternum Patri et sine initio, cum Pater Filii sit causa et Filius a Patre procedit. Et cuius est aliqua causa, habet esse post non-esse, et ita initium videtur recipere. Pulsat enim non modicum mentem tenebrosam, ut eam in densiorem praecipitet caliginem.

Quare primo quaeritur: an Filius si est coaeternus Patri, cum tamen a Patre procedit, cur non etiam creatura, quae a Deo procedit ipsi Deo est coaeterna, praecipue cum omnis causa, quae nullo indiget ad hoc quod agat, effectum suum non praecedat? Huic etiam accedit exemplum ab antiquis philosophantibus excogitatum: si pes ab aeterno fuisset in pulvere, vestigiurn ab aeterno fuisset. Cuius enim similitudine conati sunt arguere, quod sicut pes in pulvere, quae est plenaria causa vestigii, nulla potest antiquitate vestigium anteire, sic creator, cum sit causa plenaria creaturae, creaturam non posset praecedere, sed erit creatura suo creatori coaeterna.

In hanc caliginem deciderunt philosophantes et de humana sapientia tumentes, licet ipsi in parte viderint illud, quod huius caliginis tenebras pro magna parte possit purgare. Ipsi namque seripserunt, quod omnis res aut est superius aeternitate, aut est cum aeternitate, aut est post aeternitatem et supra tempus. Et esse, quod est ante aeternitatem est prima causa. Et esse, quod est cum aeternitate, est intelligentsia. Et esse, quod est post aeternitatem et supra tempus est anima.

Manifestaverunt itaque philosophi in sermonibus suis, quod alia est rnensura, qua mensuratur esse intelligentiae, alia, qua mensuratur esse animae, alia, qua mensuratur esse rerum, quae sunt in tempore et cum tempore. Nec mensuratur esse intelligentiae mensura rei temporalis, nec esse rei temporalis mensuratur eodem, quo mensuratur esse intelligentiae vel animae. Et si attendamus mensuram essendi, quae a pie philosophantibus vocatur aeternitas vel sempiternitas, secundum excellentiorem tamen significationem huius norminis, quam secundum illam, qua usi sunt philosophi hoc nomine - ipsi enim - intelligunt per aeternitatem rem creatam, cui parificatur intelligentia - : palam, quod sicut non communicant in mensura una intelligentia et res temporales, multo magis non communicant in mensura una creator et creatura aliqua. - Cum ergo creator sit aeternus, secundum eandem significationem aeternitatis nullam possibile est esse aeternam creaturam, nec parificatur causae primae causatum eius in aeternitate. Quodcunque vero causatum habet mensuram esse sui communem cum sua causa plenaria, necessario coaequaevum est causae, sicut splendor coaequaevus est igni, quorum utriusque esse mensurat tempus. Sic Filius coaeternus est Patri, cum Pater sit plenum principium Filii, nec possit esse sine Filio, et Filii mensura a mensura Patris non sit diversa. Non tamen creatura, cuius Deus est principium et causa plena, est coaeterna Deo, quia nec etiam est aeterna, cum non communicat in mensura cum causa sua. Quapropter etiam ei non potest in mensura parificari. Quodcunque ergo causatum non communicat in mensura una cum causa sua, non poterit causae suae dici coacquaevum, sive parificatum in mensura. -- Quod autem dicitur, quod omnis causa, quae nullo indiget ad hoc, ut agat, effectum suum non praecedit, intelligendum est de causa et effectu, quorum est communis mensura. Creatoris autem et creaturae nulla mensura communis potest inveniri. -- Nec exemplum, quod attulerunt de pede in pulvere et vestigio, conveniens est, quia pedis in pulvere et vestigii non poterit esse mensura diversa, creatoris et creaturae non poterit esse una. Praecedit igitur creator omnem creaturam et fuit creator quando non fuit creatura, sive ut potius dicatur: est creator quando non est vel fuit creatura.

verumtamen quid sit illud praecedere, et quomodo dicatur creatorem praecedere creaturam, non parum movet, cum creator et creatura in nulla communicent mensura. Sed illud ex similitudine in uno genere mensurae communicantium intelligi poterit. Sicut enim duobus temporalibus alterum dicitur praecedere inferiori prius alio, quia fuit in tempore mensurante propinquiore initio temporis, sic de duobus non communicantibus in uno genere mensurae illud dicitur praecedere et prius, cuius mensura est magis propinqua mensurae primae simplicissimae, quae est principium omnium sequentium mensurarum. Sic anima prior est rebus temporalibus et intelligentia praecedit animam secundum quod dicunt philosophi. Deus vero indubitanter omnen praecedit creaturam, cum ipse solus sit in ipsa mensura simplicissima, quae est principlum omnium mensurarum.

Cum itaque dico: creator est, quando non fuit «creatura», illud «quando» significat aeternitatem. Et est sensus: creatorem esse in aeternitate, in qua non est vel fuit creatura, sed in mensura inferiori. Homines autem, quorum mentis aspectus non transscendit phantasmata rerum temporalium, sicut imaginantur extra caelum spatium sine terminis et ita in magnitudine molem infinitam, cum extra caelum nec sit spatium nec moles, sic omnia imaginantur sub mensura temporis continui et ante omne tempus aliud tempus, sicut extra omne spatium aliud spatium. Hi non possunt absolvi ab hoc, quod credant creaturam creatori coaequaevam, itaque creatorem non ab initio extitisse causam sufficientem creaturarum, sed aliquam rem non actionem suscepisse nisi ut fieret actuata, quia sic sequeretur: si ante omne tempus fuisset aliud tempus et omnia sub mensura temporis fuissent contenta. Quod non evacuantur ab eorum imaginatione apud cogitationes eorum etiam necesse est, ut Filius habeat initium, quia omne, quod ab alio est, cuius mensura est citra mensuram primam, quae est necessario aeternitas, habet esse post non-esse, quia habet esse in mensura inferiori, cuius esse fuerit in mensura superiori. Filius vero, cuius esse est in mensura prima simplicissima, licet ab alio sit, non potest habuisse non-esse, quia in mensura simplicissima non potest esse eidem esse et non-esse. Et cum cuiuslibet creaturae non-esse fuerit absque initio, et ita fuerit in men-

-sura prima simplici, non potest esse in ea mensura alicuius creaturae esse. Propter hoc omnis creatura necessario est in mensura post mensurm supremam. Talibus hominibus non est via, ut liberentur ab errore, nec ut separent affectum ab amore temporalium et eum erigant in amorem caelestium, ut illuc tandem contingat aspectus, quo tendit effectus, et sic videant solam Trinitatem in aeternitate simplici, spiritus incorporeos in mensura sequente, temporalia cum tempore, vel in tempore et comprehendant tempus finitum. Et sic desinant admirari cur mundus non sit antiquior, quam dicit scriptura, et cur non prius incepit quam dicit scriptura, quia non potest intelligi incepisse prius, quam incepit, ab intellectu comprehendente totum tempus praeteritum terminatum, sicut non potest intelligi mundum alibi esse, quam sit, ab intellectu, qui comprehendit extra mundum non esse spatium, cum tamen necessarium sit, ipsum posse esse alibi, quam sit, apud imaginationem ponentem spatium extra mundum.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License