Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
Quod homo sit minor mundus

IntraText CT - Text

  • QUOD HOMO SIT MINOR MUNDUS
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

QUOD HOMO SIT MINOR MUNDUS

 

Textus

 

Magnus Deus in semetipso ad semetipsum hominem fecit. Corpus hominis ex carnibus et ossibus constat. Dividitur enim in quattuor elementa. Habet enim in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae. Ratio terrae in carne est; aquae in sanguine; aeris in spiritu; ignis in caliditate vitali. -- Siquidem et quadripartita corporis humani ratio quattuor elementorum designat species. Caput namque ad caelum refertur; in quo sunt duo oculi tanquam lumina solis et lunae. Pectus aeri coniungitur, quia sicut inde emittitur spiraminis flatus, sic ex aere ventorum spiritus. Venter autem mari assimilatur propter collectionem omnium humorum quasi congregationem aquarum. Vestigia postremum terrae comparantur. Sunt enim ultima membrorum arida sicut terra, sive sicca sicut terra.

 





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License