Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Robertus Grosseteste
De artibus liberalibus

IntraText CT - Text

  • DE ARTIBUS LIBERALIBUS
    • Textus

Click here to hide the links to concordance

DE ARTIBUS LIBERALIBUS

 

Textus

 

In operibus humanis triplici de causa ingerit se error et imperfectio: quia mens obtenebratur per ignorantiam et quia eius affectus citra debitum sistit, vel ultra progreditur per immoderantiam et quia virtutes motivae corporis instrumenta debilia sunt et imperfecta per carnis corruptelam. -- In quo autem opere incipit error et imperfectio, necessarium est regimen et adjutorium, quibus purgetur error et suppleatur defectus.

In humanis vero operibus erroris purgationes et ad perfectionem deductiones sunt artes septenae, quae solae inter partes philosophiae ideo censentur artis nomine, quia earum est tantum effectus operationes humanas corrigendo ad perfectionem ducere. -- Opera enim nostrae potestatis aut in mentis aspectu, aut in eiusdem affectu, aut in corporum motibus, aut eorumdem motuum affectibus omnia consistunt. Aspectus vero primo aspicit; secundo aspecta sive cognita verificat et cum verificata fuerint apud mentem seu aspectum convenientia seu nociva, inhiat affectus ad amplexandum covenientia, vel in se ipsum retrahit, ut fugiat nociva.

Aspectum grammatica recte informat. Recte informatum quale sit logica sine errore dijudicat. Ut judicatum quale sit moderate fugiat affectus vel appetat, rhetorica persuadet.

Officium namque grammaticae est recte intelligere et recte intellecta recte enuntiando apud alterum recte formare. Officium vero logicae est, quod recte formatum est in intellectu, secundum tripartitam rationem sui quale sit judicare et discutare. Rhetorica vero, licet eius officium sit ex dialecticis et propriis locis argumenta probationis elicere, quod maxime intendit, est affectum movere. Estque in eius potestate, affectum animosque torpentes excitare, effrenos modificare, timidos anìmare, truces mitigare. -- Haec est enim virga Mercurialis, cuius uno capite vigilantibus somnum relictis ingerit, somnolentis vigilantiam, haec Orphei cythara, cuius modulationem saxa sequuntur et arbores et eius audita dulcedine pax est lupo cum agno, cani cum lepore, et catulo cum leone. -- Mentis ergo aspectum et affectum hae tres virtutes rectificant et ad perfectionem perducunt.

Cum autem attendimus non ad illud, quod efficitur per motus corporeos, sed in ipsis motibus moderationem, modifìcatrix est musica. Haec enim, ut asseruit Macrobius motuum proportionibus reperitur concordantia. -- Proportiones vero motuum secundum duplicem motus divisibilitatem considerantur. Est enim motus divisibilis divisibilitate temporis et secundum hanc divisibilitatem dicitur motus duplus ad alium, qui duplo mensuratur tempore, sicut etiam syllaba longa respectu brevis dupla est; et motus divisíbilis et proportionalis proportionalitate et divisibilitate spatii: sicque motus dicitur duplus ad motum, qui in eodem tempore duplum pertransit spatium.

Quinque ergo sunt proportiones, quarum tres sunt minime multiplicium et duae maxime superparticularium: quia haec sunt inter maximas et minimas divisiones in motu secundum tarditatem, vel velocitatem, vel secundum utramque. Haec numquam praestant in motibus perfectum moderamen. Hinc motus locutionum intelligo, quae licet a motu efficiatur, a natura motus non censetur sejungenda. Cum enim corpus violenter percutitur, partes percussae et constrictae a situ naturali secedunt. Quas virtus naturalis ad situm naturalem inclinans fortiter metas debitas facit transscendere ipso impulsu naturali; iterum a situ naturali egrediuntur et de una inclinatione naturali situm transgredientes revertuntur generaturque hoc modo tremor in minutissimis partibus percussi corporis, donec tandem inclinatio naturalis non ultra situm debitum eas impellat. -- In hoc autem tremore et motu locali partium motarum necesse est, cum quaelibet pars per situm sibi naturalem transeat, eius diametrum longitudinalem esse in termino suae diminutionis et diametri transversales erunt in termino suae majorationis. --- Cum autem transierunt situm naturalem, diameter longitudinalis extenditur et transversales contrahuntur, donec perveniant ad terminum motus sui localis; eruntque tunc diametri transversales in termino suae diminutionis et longitudinales in termino suae majorationis. Deinde, cum redierit, erit extensio et contractio diametrorum via conversa. Hanc autem extensionem et contractionem ingredientem profunditatem materiae et praecipue id, quod est aëreum subtile in corpore, sonativum esse intelligo. Cumque inter quoslibet motus contrarios sit quies media, necesse est, sonum quantumcumque parvum audibilem non esse continuum, sed interruptum et numerosum, licet hoc non percipiatur.

Cum itaque eisdem proportionibus humanae vocis et gesticulationibus humani corporis modulatio temperetur, quibus soni et motus corporum reliquorum, speculationi musicae subjacet non solum harmonia humanae vocis et gesticulationis, sed etiam instrumentorum et eorum, quorum delectatio in motu sive in sono consistit et cum his harmonia coelestium sive noncoelestium. -- Et cum a motibus coelestibus sit concordantia temporum et compositio et harmonia mundi inferioris et rerum omnium compositarum ex quatuor elementis necesseque sit harmoniam efficientium in effectis reperire et extendit se speculatio musicae, ut proportiones temporum et elementorum mundi inferioris constitutionem cognoscat et etiam omnium elementorum compositionem.

Et quia sono numeroso sive mixto sonanti correspondet numerus in progressione ad auditum, cumque sonus auri illabitur, exercet anima numerum in aëre generali in auribus aedificato, quo numero exercito numero sonanti occurrit et ipsum sentit numerum sonantem. -- Exindeque progrediens in memoriam, [desinens]que extra et in sensu totus simul et in memoria totus simul reponitur. Exinde in tota anima aptatur numerus quidam, quo aptato cum numero, qui extra jam desinit per ipsum numerum, qui jam totus est in memoria, delectatur anima absque rationis judicio in numero sonantis, si sit consonus, aut offenditur, si sit dissonus. Qui numerus, cum sit praestans delectationem, aut contrarium, sensualis congrue nominatur. Tandem adhibet anima numeros judiciales, quibus de reliquis discernit.

Cum inquam ita sit in numeris sonantibus, protendit se musica speculatio ut harmoniam cognoscat, non solum in numeris sonantibus seu corporalibus, sed etiam in progressoribus et occursoribus, recordabilibus, sensibilibus et judicialibus.

Cum autem per motus nostros praeter ipsos motus aliquid intendamus, aut conjuncta dividimus, aut divisa conjungimus, aut ordinem, aut situm damus, aut figuras extrahimus. In his configurandis arithmeticam et geometriam constat esse rectificantes. -- Quibusdam tamen rebus non damus absque errore, nisi praecognito mundi situ; et quaedam opera nostra non exstant usquam ordinata, nisi certis temporum spaciis fuerint mensurata. Propter hoc praedictis tribus accessit astronomia, mundi situm et spacium temporum motibus astrorum docens dignoscere.

Cum igitur sint opera quaedam naturae tantum, quaedam nostra tantum, quaedam vero nostra et naturae, et hae solae philosophiae partes, quae dicta sunt tantum opera nostra et etiam opera naturae et nostra, in quantum quae nostra sunt rectificent et perficiant, et artis sit diffinitio seu dispositio, quod sit regula nostrae operationis, merito hae solae artis vocabulo nuncupantur.

Hae septem naturalis et moralis sunt ministrae: nam grammatica et logica cum habeant sermonem rectum, habent probationem rectam: manifestum est, quod probationem veram ministrant.

Moralis scientia etiam, quid appetendum, quid fugiendum est, edocet. -- Rhetorica vero movet concupiscibilem ad appetendum, vel irascibilem ad fugiendum. Quapropter moralis scientia cum ornatu rhetorico vult doceri et sciri, ut proveniat morum informatio. Reliquae vero ornatum repudiant, in quibus quaeritur sola veritatis ordinario.

Musicae ministerium in philosophia naturali non minus utile, quam ad medendum, cum omnis aegritudo et in ordinatione spirituum et in temperantia curatur et omnis etiam, qui per ordinationem aut spirituum temperantiam curatur, musicis sanatur modulationibus et sonis, ut etiam credunt philosophi. Et dicunt etiam vulneribus et surdidati musicis modulationibus posse mederi: Cum enim anima sequatur corpus in suis passionibus et corpus sequatur animam in suis actionibus, corpore patiente ex numeris sonantibus extrahit anima in se numeros proportionatos secundum proportionem numerorum sonantium, movetque spiritus ipse easdem numerorum proportiones. -- Sapiens igitur est, qui corporis humani signati novit debitam proportionem et quibus proportionibus fiunt elementorum et humidarum partium principalium spirituum et animae cum corpore concordiae et easdem proportiones in numeris sonantibus effectas ut progressores et occursores animae illabantur et ex incommensuratione omnia redeunt ad propriam commensurationem; qui novit etiam, qualiter spiritus dilatantur in gaudio, qualiter in tristitia contrahantur, qualiter circumferantur in ira, qualiter in animosis super seipsis innudando [?] sese impellunt et excitant, qualiter in timidis sese fugiant, qualiter in mitibus sese quadam tranquillitate sedant et proportionatos sonos in musicis instrumentis, qui sciat educere, facile poterit, in quos voluerit affectus animi permutare.

Astronomiae ministerio plus ceteris eget philosophia naturalis: nulla enim aut rara est operatio, quae naturae sit et nostra, utpote vegetabilium plantatio, mineralium transmutatio, aegritudinum curatio, quae possit ab astronomiae officio excusari. Non enim agit natura inferior, nisi cum eam movet et de potentia in actum dirigit virtus coelestis. --- Luna autem est, quae virtutes coelestes mundo conjungit inferiori. Quapropter cum in hora plantationis fuerit luna aucta lumine in quarta orientali seu medio coeli a fortunis [?] respecta, quarum virtutem applicet inferius, quia tunc in fortitudine operationis suae calorem vitalem in plantam fortiter movebit, accelerabitque ac confortabit crementum eius et fructificationem. Si vero fuerit in eadem hora respectus Saturni, movebit in plantam frigus impediens vel destruens. Si vero fuerit respectus Martis, movebit calorem urentem impedientem vel coquentem eritque planta tardi crementi vel fructificationis modicae, vel penitus marcescit.

In praeparatione vero lapidis, quo metallorum fit transmutatio, non minus necessaria est horarum electio. Omnia enim metalla de intentione naturae aurum esse debuerunt: nec differunt ab auro, nisi sicut imperfectum a perfecto. -- Cum enim virtus solis movet fumum sulfureum mundum commiscens illum cum argento vivo et decoquit ipsum decoctione temperata, fit aurum. -- Cum vero calore solis complectitur frigiditas lunae, ita quod parva sit praedictorum decoctio, nascitur argentum. -- Sed si calori solis commisceatur frigiditas Saturni, quia ipse est terreus, movetur fumus sulphureus cum immunditia terrestri et commiscetur cum argento vivo (et) mundo et decoquitur decoctione parva, nascitur plumbum. -- Si autem calori solis commisceatur calor et humiditas Jovis, movetur fumus sulphureum ingressione sua et commiscetur cum argento vivo (et) mundo, sed propter humidi tatem Jovis parva fit decoctio et oritur stagnum. -- Cum autem calori solis admiscetur calor superfluus et siccitas Martis, sulphur grossum cum argento vivo grosso, superflue excoquitur et ferrum estrahitur. -- Calor autem Veneris cum calore solis proxime dicta decoquens plus decoctione temperata, minus tamen quam sit decoctio excussa per Martis lotionem excutit. -- Virtus vero Mercurii cum aqua viscosa fumum sulphureum commiscens vivum efficit argentum. -- Reliqua vero ab auro non differunt, nisi secundum immunditiam materiae ant complexionis inaequalitatem. Quapropter transmutare ista est immunditias abstergere et mundificatis substantiam apponere assimilatam soli in virtute et operatione, quae ipsa reducit ab inaequalitate. -- Haec substantia non qualibetcumque hora praeparatur, sed cum fuerit sol in exaltatione librae ab aspectu malorum; quae tunc est in fortitudine et extrahit in materia huius(modi) substantia virtutem sibi assimilatam, quam non potest nisi in certis horis de potentia ad actum producere.

In morbis iterum valet horarum electio, quia, si hac postposita morbus curatur, magis est fortunae, quam artis. Medicina enim est instrumentum vel coadjutrix naturae, ut morbum expellat: nec sanat medicina sed natura per medicinam adjuta. Quapropter oportet considerare, quibus horis natura, quae languet, a virtute coelesti movetur, ne medicus operetur cum errore; et in quibus horis a virtute coelesti natura movetur immo regitur, et in quibus naturam movet debiliter et in quibus fortiter et secundum has diversitates motionis naturae a virtute coelesti eam regente observanda est in virtute et duratione et quantitate praeparatio medicinae.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License