Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Vergilius Maro
Georgica

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS.

 

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee -- tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
floret ager, spumat plenis vindemia labris --
huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
Principio arboribus varia est natura creandis.
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
sponte sua veniunt camposque et flumina late
curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
populus et glauca canentia fronde salicta;
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra.
Hos natura modos primum dedit, his genus omne
silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
silvarumque aliae pressos propaginis arcus
exspectant et viva sua plantaria terra;
nil radicis egent aliae summumque putator
haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis -- mirabile dictu --
truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et saepe alterius ramos inpune videmus
vertere in alterius mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus,
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
In manibus terrae; non hic te carmine ficto
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
nunc altae frondes et rami matris opacant
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
tarda venit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis avibus praedam fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
plantis et durae coryli nascuntur et ingens
fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma
nascitur et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
et steriles platani malos gessere valentis;
castaneae fagus, ornusque incanuit albo
flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur et alte
finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
exsilit ad caelum ramis felicibus arbos
miraturque novas frondes et non sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
orchades et radii et amara pausia baca
pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
et passo Psithia utilior tenuisque Lageos
temptatura pedes olim vincturaque linguam,
purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
est numerus; neque enim numero conprendere refert;
quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices crassisque paludibus alni
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula si quando saevae infecere novercae,
miscueruntque herbas et non innoxia verba,
auxilium venit ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
invertere satis inmanis dentibus hydri
nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
inplevere; tenent oleae armentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas
bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
semina nec miseros fallunt aconita legentis
nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subter labentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra
anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
ostendit venis atque auro plurima fluxit.
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos
extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna virum; tibi res antiquae laudis et artem
ingredior, sanctos ausus recludere fontis,
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,
quis color et quae sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terrae collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
Palladia gaudent silva vivacis olivae.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem
plurimus et strati bacis silvestribus agri.
At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus --
qualem saepe cava montis convalle solemus
despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes
felicemque trahunt limum -- quique editus austro
et filicem curvis invisam pascit aratris:
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis
sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,
hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta magis studium vitulosque tueri
aut ovium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti
et qualem infelix amisit Mantua campum,
pascentem niveos herboso flumine cycnos;
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
et, quantum longis carpent armenta diebus,
exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra
et cui putre solum, -- namque hoc imitamur arando --
optima frumentis; non ullo ex aequore cernes
plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;
aut unde iratus silvam devexit arator
et nemora evertit multos ignava per annos
antiquasque domos avium cum stirpibus imis
eruit; illae altum nidis petiere relictis,
at rudis enituit inpulso vomere campus.
Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
vix humilis apibus casias roremque ministrat;
et tophus scaber et nigris exesa chelydris
creta negant alios aeque serpentibus agros
dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris
et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit
quaeque suo semper viridi se gramine vestit
nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,
illa ferax oleo est, illam experiere colendo
et facilem pecori et patientem vomeris unci.
Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
Rara sit an supra morem si densa requires --
altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo --
ante locum capies oculis alteque iubebis
in solido puteum demitti omnemque repones
rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis,
spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga
exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
frugibus infelix -- ea nec mansuescit arando
nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat --
tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos
colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis
scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,
sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto
laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa
nec se praevalidam primis ostendat aristis!
Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,
et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
difficile est: piceae tantum taxique nocentes
interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae
his animadversis terram multo ante memento
excoquere et magnos scrobibus concidere montis,
ante supinatas aquiloni ostendere glaebas,
quam laetum infodias vitis genus. Optima putri
arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae
et labefacta movens robustus iugera fossor.
Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit,
ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
arboribus seges et quo mox digesta feratur,
mutatam ignorent subito ne semina matrem.
Quin etiam caeli regionem in cortice signant,
ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
Collibus an plano melius sit ponere vitem,
quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,
densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
sin tumulis adclive solum collisque supinos,
indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem
arboribus positis secto via limite quadret.
Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
directaeque acies, ac late fluctuat omnis
aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
non animum modo uti pascat prospectus inanem,
sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas
terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
ausim vel tenui vitem committere sulco.
Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
convellunt; inmota manet, multosque nepotes,
multa virum volvens durando saecula vincit.
Tum fortis late ramos et bracchia pandens
huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,
Neve inter vitis corylum sere, neve flagella
summa pete aut summa defringe ex arbore plantas
tantus amor terrae -- neu ferro laede retunso
semina, neve oleae silvestris insere truncos:
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
qui furtim pingui primum sub cortice tectus
robora conprendit frondesque elapsus in altas
ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus
per ramos victor perque alta cacumina regnat
et totum involvit flammis nemus et ruit atram
ad caelum picea crassus caligine nubem,
praesertim si tempestas a vertice silvis
incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti
possunt atque ima similes revirescere terra;
infelix superat foliis oleaster amaris.
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
tellurem Borea rigidam spirante movere.
Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto
concretam patitur radicem adfigere terrae.
Optima vinetis satio, cum vere rubenti
candida venit avis longis invisa colubris,
prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;
vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
coniugis in gremium laetae descendit et omnis
magnus alit magno commixtus corpore fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris
et Venerem certis repetunt armenta diebus;
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris
laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
inque novos soles audent se germina tuto
credere, nec metuit surgentis pampinus austros
aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,
sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
Non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primae lucem pecudes hausere virumque
terrea progenies duris caput extulit arvis,
inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
si non tanta quies iret frigusque caloremque
inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
inter enim labentur aquae tenuisque subibit
halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,
qui saxo super atque ingentis pondere testae
urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,
hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
Seminibus positis superest diducere terram
saepius ad capita et duros iactare bidentis,
aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
flectere luctantis inter vineta iuvencos;
tum levis calamos et rasae hastilia virgae
fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,
viribus eniti quarum et contemnere ventos
adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,
parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
palmes agit laxis per purum inmissus habenis,
ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis
carpendae manibus frondes interque legendae.
Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos
exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde --
ante reformidant ferrum -- tum denique dura
exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
Frigora nec tantum cana concreta pruina
aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,
quantum illi nocuere greges durique venenum
dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi
praemiaque ingeniis pagos et compita circum
thesidae posuere atque inter pocula laeti
mollibus in pratis unctos saluere per utres.
Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
versibus incomptis ludunt risuque soluto
oraque corticibus sumunt horrenda cavatis
et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,
conplentur vallesque cavae saltusque profundi,
et quocumque deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis lancesque et liba feremus
et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram
pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis
terque quaterque solum scindendum glebaque versis
aeternum frangenda bidentibus, omne levandum
fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem
atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,
frigidus et silvis aquilo decussit honorem,
iam tum acer curas venientem extendit in annum
rusticus et curvo Saturni dente relictam
persequitur vitem attondens fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,
bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
durus uterque labor: laudato ingentia rura,
exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
vimina per silvam et ripis fluvialis arundo
caeditur, incultique exercet cura salicti.
Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
iam canit effectos extremus vinitor antes:
sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus
et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
Contra non ulla est oleis cultura; neque illae
procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,
cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis
et viris habuere suas, ad sidera raptim
vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit
sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere atque inpendere curam
quid maiora sequar? -- salices humilesque genestae
aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram
Sufficiunt saepemque satis et pabula melli --
et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre
non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,
quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
dant alios aliae fetus, dant utile lignum
navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
agricolae et pandas ratibus posuere carinas,
viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
at myrtus validis hastilibus et bona bello
cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
missa Pado; nec non et apes examina condunt
corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.
Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis
centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
fundit humo facilem victum iustissima tellus.
Si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam,
nec varios inhiant pulchra testudine postis
inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana veneno
nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
at secura quies et nescia fallere vita,
dives opum variarum, at latis otia fundis --
speluncae vivique lacus et frigida Tempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni --
non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
sacra deum sanctique patres; extrema per illos
iustitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia Musae,
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant caelique vias et sidera monstrent,
defectus solis varios lunaeque labores;
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
quid tantum Oceano properent se tinguere soles
hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturae accedere partis,
frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi
Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi
sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
illum non populi fasces, non purpura regum
flexit et infidos agitans discordia fratres
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna; neque ille
aut doluit miserans inopem aut invidit habenti
quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura
insanumque forum aut populi tabularia vidit.
sollicitant alii remis freta caeca ruuntque
in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,
ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
condit opes alius defossoque incubat auro;
hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
per cuneos -- geminatus enim plebisque patrumque --
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
exsilioque domos et dulcia limina mutant
atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro:
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,
proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
et varios ponit fetus autumnus et alte
mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati,
casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
lactea demittunt pinguesque in gramine laeto
inter se adversis luctantur cornibus haedi.
Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris
velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
inpositos duris crepitare incudibus enses.
Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
et iam tempus equum fumantia solvere colla.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA