Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Vergilius Maro
Bucolica

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-5-

 

MENALCAS

Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo
tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

MOPSUS

Tu maior; tibi me est aequom parere, Menalca,
sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
sive antro potius succecimus. Aspice ut antrum
silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MENALCAS

Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.

MOPSUS

Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

MENALCAS

Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri;
incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

MOPSUS

Immo haec in viridi nuper quae cortice fagi
carmina descripsi et modulans alterna notavi,
experiar: tu deinde iubeto certet Amyntas.

MENALCAS

Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Sed tu desine plura, puer; successimus antro.

MOPSUS

Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
flebant (vos coryli testes et flumina Nymphis),
cum complexa sui corpus miserabile nati
atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus
frigida, Daphni, boves ad flumina: nulla neque amnem
libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuom Poenos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feri silvaque loquontur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
pro molli viola, pro purpureo narcisso
carduos et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis),
et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus
formosi pecoris custos formosior ipse.

MENALCAS

Tale tuom carmen nobis, divine poeta,
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiperas, sed voc magistrum;
fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
dicemus, Daphnimque tuom tollemus ad astra;
Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

MOPSUS

An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.

MENALCAS

Candidus insuetum miratur limen Olympi
sub pedibus videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera iactant
intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta: «Deus, deus ille, Menalca
Sis bonus o felixque tuis! En quattuor aras:
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
et multo in primis hilarans convivia Baccho,
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
vina novom fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuom laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
agricolae facient: damnabis tu quoque votis.

MOPSUS

Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientes sibilus Austri
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina vallis.

MENALCAS

Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
haec nos «Formosum Corydon ardebat Alexim»,
haec eadem docuit «Cuium pecus? an Meliboei

MOPSUS

At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari),
formosum paribus nodis atque aere, Menalca.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA