Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Vergilius Maro
Bucolica

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-9-

 

LYCIDAS

Quo te, Moeri, pedes? An, quo via ducit, in urbem?

MOERIS

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli
diceret: «Haec mea sunt; veteres migrate coloni
Nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat,
hos illi (quod nec vertat bene!) mittimus haedos.

LYCIDAS

Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos,
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

MOERIS

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere litis
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuos hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS

Heu! Cadit in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nobis
paene simul tecum solacia rapta, Menalca?
Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis
spargeret, aut viridi fontis induceret umbra?
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?
«Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas;
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro (cornu ferit ille) caveto

MOERIS

Immo haec quae Varo, necdum perfecta, canebat:
«Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
cantantes sublime ferent ad sidera cycni

LYCIDAS

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
vatem pastores: sed non ego credulus illis;
nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna
digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
«Huc ades, o Galarea: quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
fundit humus flores; hic candida populus antro
imminet et lentae texunt umbracula vites.
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus

LYCIDAS

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram? Numeros memini, si verba tenerem:
«Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum quo segetes gauderent frugibus et quo
duceret apricis in collibus uva colorem.
Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes

MOERIS

Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles:
nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim
iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

LYCIDAS

Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas
agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus:
hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat ante veremur,
cantantes licet usque (minus via laedit) eamus:
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MOERIS

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus.
Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA