Lucius Apuleius
Apologia

-39-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-39-

 

Utrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis providentiae ratio an [de] diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica [a] versibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos versus memini, eos dicam:

Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
mures sunt Aeni, aspera ostrea plurima Abydi.
Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iovis paene supremi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
polypus Corcyrae, calvaria pinguia acarnae,
purpura, murriculi, mures, dulces quoque echini.

alios etiam multis versibus decoravit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus vocabulis conscribo.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License