Lucius Apuleius
Apologia

-40-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-40-

 

Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? veteres quidem medici etiam carmina remedia vulnerum norant, ut omnis vetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Ulixi de vulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. «at enim» inquit «piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themiscon servus attulit?» quasi vero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum deque numero deque causa conscribere ac libros Anatomôn Aristoteli et explorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quivis vel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si quo eat, in primori fronte animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem vos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid vocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud veteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre eius conexa et catenata sunt. quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio alvo corculum situm pro maximo memoravit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License