IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
«Piscem» inquit «proscidisti». hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio vel coquo non fuisset? «piscem proscidisti». quod crudum, id accusas? si cocto ventrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsono discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis. Nunc praeterea vide, quam ipsi sese revincant; aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluvia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque Peri dakêton kai blêtikôn et Nicandri Thriaka; ceterum me etiam veneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista vestiget, Ametamelêton paidian en biopaizein.