Lucius Apuleius
Apologia

-46-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-46-

 

Hic satis veteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium vultu et murmure explosum videret, ut vel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro provoco. cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid advocato tuo mandaveris, exhibe pueros. quid expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum virum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si forte patronus tuus verbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII servis quos exhibui ad aliquid utere.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License