Lucius Apuleius
Apologia

-47-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-47-

 

Aut cur sisti postulabas tantam familiam? magiae accusans de XV servis denuntiasti: quid, si de vi accusares, quot tandem servos postulares? sciunt ergo aliquid XV servi et occultum est. an occultum non est et magicum est? alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus vigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo servorum, verum etiam liberorum pauci adhibentur: et tu quindecim servos vis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an convivium tempestivum? XV servi sacrum magicum participant quasi XV viri sacris faciundis creati? cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV liberi homines populus est, totidem servi familia, totidem vincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License