Lucius Apuleius
Apologia

-48-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-48-

 

Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli valetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. ut video, vos palaestritam, non magum accusatum venistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negavit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam videar blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. responderunt: «ut mulier rueret». «quid deinde? mortua est?» inquis. negarunt. «quid ergo dicitis? quod Apulei commodum, si ruisset?» ita enim pulchre ac perseveranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget: recte factum vel perperam docere, id vero multo arduum et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probaverunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam brevissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License