Lucius Apuleius
Apologia

-49-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-49-

 

Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia universum mundum molitus, [is] igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis divina providentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uvida et frigida et his duae advorsae, non congruant; id adeo evenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigravit. sequens causa morborum inest in eorum vitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et visceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. tertio in corpore concrementa varii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris novissima aegritudinum incitamenta sunt.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License