Lucius Apuleius
Apologia

-52-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-52-

 

Immo enim si verum velis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim gravius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si vis, furorem tuum cum Thalli furore: invenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu veritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pavimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta vis morbi te instigat; falsum pro vero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License