Lucius Apuleius
Apologia

-53-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-53-

 

Quin etiam -- quod praeterii -- sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari. ais enim me habuisse quaedam sudariolo involuta apud lares Pontiani. ea involuta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui viderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando versutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene verbis cum tam gravi et perspicaci iudice egisti: «habuit Apuleius quaepiam linteolo involuta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio.» o pulchra argumenta et aperte crimen revincentia. «hoc fuit, quoniam quid fuerit ignorosolus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia evectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae videmus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si viveret atque eum interrogares, quae fuerint in illo involucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clavis eius loci in hodiernum habet et a vobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine vinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adservabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum vis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui individuo contubernio mecum vixit, id te scire, quem numquam viderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non viderit, te qui numquam eo accesseris vidisse? denique ut, quod non vidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License