Lucius Apuleius
Apologia

-55-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-55-

 

Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, [si] maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo involutum fuisse, -- quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento revincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui viderit -- tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si vis, arbitrare, ut olim Ulixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem ventosissimum manticularentur. vin dicam, cuius modi illas res in sudario obvolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.
 Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conservo. nihil insolitum, nihil incognitum dico. vel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite veneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et varias cerimonias studio veri et officio erga deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam veneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio celebratissima est, vulgo legitur, in omnibus manibus versatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. -- audisne, Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo vultu auditionem te istam non gravari. --


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License