Lucius Apuleius
Apologia

-56-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-56-

 

Etiamne cuiquam mirum videri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adservare atque ea lineo texto involvere, quod purissimum est rebus divinis velamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus vestitus est; sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res divinas deridere. nam, ut audio partim Oensium qui istum novere, nulli deo ad hoc aevi supplicavit, nullum templum frequentavit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratiam manum labris admovere. iste vero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac vestiunt, segetis ullas aut vitis aut gregis primitias impertit; nullum in villa eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? negant vidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas videri, et fors anne ob hanc divini contumaciam non inducat animum verum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non vorterim, ceteris autem clarissima voce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adservem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License